[Lectio1] De libro primo Machabæórum !1 Mac 3:42-45 42 Et vidit Judas et fratres ejus, quia multiplicáta sunt mala, et exércitus applicábant ad fines eórum: et cognovérunt verba regis, quæ mandávit pópulo fácere in intéritum et consummatiónem; 43 et dixérunt unusquísque ad próximum suum: Erigámus dejectiónem pópuli nostri, et pugnémus pro pópulo nostro, et sanctis nostris. 44 Et congregátus est convéntus, ut essent paráti in prǽlium, et ut orárent et péterent misericórdiam et miseratiónes. 45 Et Jerúsalem non habitabátur, sed erat sicut desértum: non erat qui ingrederétur et egrederétur de natis ejus, et sanctum conculcabátur: et fílii alienigenárum erant in arce: ibi erat habitátio géntium, et abláta est volúptas a Jacob, et defécit ibi tíbia et cíthara. [Responsory1] @Tempora/101-0:Responsory7 [Lectio2] !1 Mac 3:46-53 46 Et congregáti sunt, et venérunt in Maspha contra Jerúsalem, quia locus oratiónis erat in Maspha ante in Israël, 47 et jejunavérunt illa die, et induérunt se cilíciis, et cínerem imposuérunt cápiti suo, et discidérunt vestiménta sua: 48 et expandérunt libros legis, de quibus scrutabántur gentes similitúdinem simulacrórum suórum: 49 et attulérunt ornaménta sacerdotália, et primítias, et décimas: et suscitavérunt Nazarǽos qui impléverant dies, 50 et clamavérunt voce magna in cælum, dicéntes: Quid faciémus istis et quo eos ducémus? 51 Et sancta tua conculcáta sunt, et contamináta sunt, et sacerdótes tui facti sunt in luctum et in humilitátem: 52 et ecce natiónes convenérunt advérsum nos, ut nos dispérdant: tu scis quæ cógitant in nos. 53 Quómodo potérimus subsístere ante fáciem eórum, nisi tu, Deus, ádjuves nos? [Responsory2] @Tempora/101-1:Responsory2 [Lectio3] !1 Mac 3:54-60 54 Et tubis exclamavérunt voce magna. 55 Et post hæc constítuit Judas duces pópuli, tribúnos, et centuriónes et pentacontárchos, et decuriónes, 56 et dixit his, qui ædificábant domos, et sponsábant uxóres, et plantábant víneas, et formidolósis, ut redírent unusquísque in domum suam secúndum legem. 57 Et movérunt castra et collocavérunt ad Austrum Emmaum. 58 Et ait Judas: Accingímini, et estóte fílii poténtes, et estóte paráti in mane, ut pugnétis advérsus natiónes has, quæ convenérunt advérsus nos dispérdere nos, et sancta nostra; 59 quóniam mélius est nos mori in bello, quam vidére mala gentis nostræ, et sanctórum. 60 Sicut autem fúerit volúntas in cælo, sic fiat. [Responsory3] @Tempora/101-1:Responsory3