[Lectio1] De libro Esther !Esth 2:5-7 5 Erat vir Judǽus in Susan civitáte, vocábulo Mardochǽus, fílius Jair, fílii Sémei, fílii Cis, de stirpe Jémini, 6 qui translátus fúerat de Jerúsalem eo témpore quo Jechoníam regem Juda Nabuchodónosor rex Babylónis transtúlerat. 7 Qui fuit nutrítius fíliæ fratris sui Edíssæ, quæ áltero nómine vocabátur Esther, et utrúmque paréntem amíserat: pulchra nimis et decóra fácie. Mortuísque patre ejus ac matre, Mardochǽus sibi eam adoptávit in fíliam. [Responsory1] @Tempora/095-0:Responsory1 [Lectio2] !Esth 2:8-11 8 Cumque percrebuísset regis impérium, et juxta mandátum illíus multæ pulchræ vírgines adduceréntur Susan et Egéo traderéntur eunúcho; Esther quoque inter céteras puéllas ei trádita est, ut servarétur in número feminárum. 9 Quæ plácuit ei et invénit grátiam in conspéctu illíus. Et præcépit eunúcho ut acceleráret mundum mulíebrem et tráderet ei partes suas et septem puéllas speciosíssimas de domo regis, et tam ipsam quam pedíssequas ejus ornáret atque excóleret. 10 Quæ nóluit indicáre ei pópulum et pátriam suam; Mardochǽus enim præcéperat ei, ut de hac re omníno reticéret. 11 Qui deambulábat cotídie ante vestíbulum domus, in qua eléctæ vírgines servabántur, curam agens salútis Esther. [Responsory2] @Tempora/094-0:Responsory7 [Lectio3] !Esth 2:15-17 15 Evolúto autem témpore per órdinem, instábat dies quo Esther fília Abíhail fratris Mardochǽi, quam sibi adoptáverat in fíliam, debéret intráre ad regem. Quæ non quæsívit mulíebrem cultum, sed quæcúmque vóluit Egéus eunúchus custos vírginum, hæc ei ad ornátum dedit; erat enim formósa valde et incredíbili pulchritúdine: ómnium óculis gratiósa et amábilis videbátur. 16 Ducta est ítaque ad cubículum regis Assuéri mense décimo, qui vocátur Tebeth, séptimo anno regni ejus. 17 Et adamávit eam rex plus quam omnes mulíeres, habuítque grátiam et misericórdiam coram eo super omnes mulíeres: et pósuit diadéma regni in cápite ejus fecítque eam regnáre in loco Vasthi. [Responsory3] @Tempora/095-0:Responsory3