[Lectio1] De libro Judith !Jdt 12:10-13 10 Et factum est, in quarto die Holoférnes fecit cenam servis suis et dixit ad Vágao eunúchum suum: Vade, et suáde Hebrǽam illam ut sponte conséntiat habitáre mecum. 11 Fœdum est enim apud Assýrios, si fémina irrídeat virum agéndo ut immúnis ab eo tránseat. 12 Tunc introívit Vágao ad Judith et dixit: Non vereátur bona puélla introíre ad dóminum meum, ut honorificétur ante fáciem ejus, ut mandúcet cum eo et bibat vinum in jucunditáte. 13 Cui Judith respóndit: Quæ ego sum, ut contradícam dómino meo? [Responsory1] @Tempora/094-0:Responsory1 [Lectio2] !Jdt 13:1-7 1 Ut autem sero factum est, festinavérunt servi illíus ad hospítia sua; et conclúsit Vágao óstia cubículi et ábiit. 2 Erant autem omnes fatigáti a vino; 3 erátque Judith sola in cubículo. 4 Porro Holoférnes jacébat in lecto nímia ebrietáte sopítus. 5 Dixítque Judith puéllæ suæ ut staret foris ante cubículum, et observáret. 6 Stetítque Judith ante lectum orans cum lácrimis et labiórum motu in siléntio, 7 dicens: Confírma me, Dómine Deus Israël, et réspice in hac hora ad ópera mánuum meárum, ut, sicut promisísti, Jerúsalem civitátem tuam érigas, et hoc quod credens per te posse fíeri cogitávi, perfíciam. [Responsory2] @Tempora/093-0:Responsory7 [Lectio3] !Jdt 13:8-11 8 Et, cum hæc dixísset, accéssit ad colúmnam, quæ erat ad caput léctuli ejus, et pugiónem ejus, qui in ea ligátus pendébat, exsólvit. 9 Cumque evaginásset illum, apprehéndit comam cápitis ejus et ait: Confírma me, Dómine Deus, in hac hora. 10 Et percússit bis in cervícem ejus et abscídit caput ejus et ábstulit conopéum ejus a colúmnis et evólvit corpus ejus truncum. 11 Et post pusíllum exívit, et trádidit caput Holoférnis ancíllæ suæ et jussit ut mítteret illud in peram suam. [Responsory3] @Tempora/094-0:Responsory3