[Officium] Sabbato Quattuor Temporum Septembris [Rank] ;;Feria major;;2.1 (sed rubrica 196 aut rubrica 1930) ;;Feria major;;4.9 [Rule] Preces feriales [Oratio] Omnípotens sempitérne Deus, qui per continéntiam salutárem corpóribus medéris et méntibus: majestátem tuam súpplices exorámus; ut pia jejunántium deprecatióne placátus, et præséntia nobis subsídia tríbuas, et futúra. $Per Dominum [Lectio1] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 13:6-17 In illo témpore: Dicébat Jesus turbis hanc similitúdinem: Arborem fici habébat quidam plantátam in vínea sua et venit quærens fructum in illa et non invénit. Et réliqua. _ Homilía sancti Gregórii Papæ !Homilia 31 in Evangelia Dóminus ac Redémptor noster per Evangélium suum aliquándo verbis, aliquándo rebus lóquitur: aliquándo áliud verbis, atque áliud rebus; aliquándo autem hoc verbis, quod rebus. Duas étenim res ex Evangélio, fratres, audístis: ficúlneam infructuósam, et mulíerem curvam; et utríque rei est píetas impénsa. Illud autem dixit per similitúdinem: istud egit per exhibitiónem. Sed hoc signíficat ficúlnea infructuósa, quod múlier inclináta; et hoc ficúlnea reserváta, quod múlier erécta. [Responsory1] @Tempora/093-0:Responsory7 [Lectio2] Quid arbor fici, nisi humánam natúram desígnat? Quid múlier inclináta, nisi eámdem natúram significándo denúntiat? Quæ et bene plantáta est sicut ficus, et bene creáta sicut múlier; sed in culpam própria sponte lapsa, neque fructum servat operatiónis, neque statum rectitúdinis. Ad peccátum quippe ex voluntáte córruens, quia fructum obediéntiæ ferre nóluit, statum rectitúdinis amísit. Quæ ad Dei similitúdinem cóndita, dum in sua dignitáte non pérstitit, quod plantáta vel creáta fúerat, serváre contémpsit. Tértio dóminus víneæ ad ficúlneam venit, quia natúram géneris humáni ante legem, sub lege, sub grátia, exspéctando, admonéndo, visitándo requisívit. [Responsory2] @Tempora/093-0:Responsory2 [Lectio3] Venit ante legem, quia per naturálem intelléctum quid unusquísque exémplo sui, quáliter erga próximum ágere debuísset, innótuit. Venit in lege, quia præcipiéndo dócuit. Venit post legem per grátiam, quia pietátis suæ præséntiam exhibéndo monstrávit. Sed tamen in tribus annis fructum se non invenísse conquéritur: quia quorúmdam pravórum mentes nec inspiráta lex naturális córrigit, nec præcépta erúdiunt, nec incarnatiónis ejus mirácula convértunt. Quid vero per cultórem víneæ, nisi præpositórum ordo exprímitur? Qui dum præsunt Ecclésiæ, nimírum Domínicæ víneæ curam gerunt. [Responsory3] @Tempora/093-0:Responsory3 [Ant 2] Illúmina, Dómine, * sedéntes in ténebris et umbra mortis, et dírige pedes nostros in viam pacis. [Ant 2] (rubrica cisterciensis) In viam * pacis dírige nos, Dómine.