[Scriptura] Feria V post Dominicam III. Septembris [Lectio1] De libro Tobíæ !Tob 12:1-4 1 Vocávit ad se Tobías fílium suum, dixítque ei: Quid póssumus dare viro isti sancto, qui venit tecum? 2 Respóndens Tobías dixit patri suo: Pater, quam mercédem dábimus ei? aut quid dignum póterit esse benefíciis ejus? 3 Me duxit et redúxit sanum, pecúniam a Gabélo ipse recépit, uxórem ipse me habére fecit et dæmónium ab ea ipse compéscuit, gáudium paréntibus ejus fecit, meípsum a devoratióne piscis erípuit, te quoque vidére fecit lumen cæli, et bonis ómnibus per eum repléti sumus. Quid illi ad hæc potérimus dignum dare? 4 Sed peto te, pater mi, ut roges eum, si forte dignábitur medietátem de ómnibus quæ alláta sunt, sibi assúmere. [Responsory1] @Tempora/093-0:Responsory1 [Lectio2] !Tob 12:5-10 5 Et vocántes eum, pater scílicet et fílius, tulérunt eum in partem; et rogáre cœpérunt ut dignarétur dimídiam partem ómnium quæ attúlerant, accéptam habére. 6 Tunc dixit eis occúlte: Benedícite Deum cæli et coram ómnibus vivéntibus confitémini ei, quia fecit vobíscum misericórdiam suam. 7 Etenim sacraméntum regis abscóndere bonum est, ópera autem Dei reveláre et confitéri honoríficum est. 8 Bona est orátio cum jejúnio, et eleemósyna magis quam thesáuros auri recóndere; 9 quóniam eleemósyna a morte líberat, et ipsa est quæ purgat peccáta, et facit inveníre misericórdiam et vitam ætérnam. 10 Qui autem fáciunt peccátum et iniquitátem hostes sunt ánimæ suæ. [Responsory2] @Tempora/093-0:Responsory2 [Lectio3] !Tob 12:11-17 11 Manifésto ergo vobis veritátem et non abscóndam a vobis occúltum sermónem. 12 Quando orábas cum lácrimis, et sepeliébas mórtuos, et derelinquébas prándium tuum, et mórtuos abscondébas per diem in domo tua, et nocte sepeliébas eos, ego óbtuli oratiónem tuam Dómino. 13 Et quia accéptus eras Deo, necésse fuit ut tentátio probáret te. 14 Et nunc misit me Dóminus ut curárem te et Saram uxórem fílii tui a dæmónio liberárem; 15 ego enim sum Ráphaël Angelus, unus ex septem qui astámus ante Dóminum. 16 Cumque hæc audíssent, turbáti sunt et treméntes cecidérunt super terram in fáciem suam. 17 Dixítque eis Angelus: Pax vobis, nolíte timére. [Responsory3] @Tempora/093-0:Responsory3