[Officium] Feria Quarta Quattuor Temporum Septembris [Rank] ;;Feria major;;2.1 (sed rubrica 196 aut rubrica 1930) ;;Feria major;;4.9 [Rule] Preces Feriales [Oratio] (nisi ad vesperam aut rubrica 196) Misericórdiæ tuæ remédiis, quǽsumus, Dómine, fragílitas nostra subsístat: ut, quæ sua conditióne attéritur, tua cleméntia reparétur. $Per Dominum [Lectio1] Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum !Marc 9:16-28 In illo témpore: Respóndens unus de turba dixit ad Jesum: Magíster, áttuli fílium meum ad te habéntem spíritum mutum. Et réliqua. _ Homilía sancti Bedæ Venerábilis Presbýteri !Liber 3, cap. 38 in Marcum 9 Dæmoníacum hunc, quem descéndens de monte Dóminus sanávit, Marcus quidem surdum mutúmque, Matthǽus vero lunáticum fuísse commémorat. Signíficat autem eos, de quibus scriptum est: Stultus ut luna mutátur. Qui nunquam in eódem statu permanéntes, nunc ad illa vítia mutáti, crescunt atque decréscunt. Qui muti sunt, non confiténdo fidem; surdi, nec ipsum aliquátenus veritátis audiéndo sermónem. Spumant autem, cum stultítia tabéscunt; stultórum namque et languéntium atque hébetum est, spumas salivárum ex ore dimíttere. Strident déntibus, cum iracúndiæ furóre flamméscunt: aréscunt, cum ótio torpénte languéscunt, et nulla virtútis indústria confortáti enérviter vivunt. [Responsory1] @Tempora/093-0:Responsory7 [Lectio2] Quod autem ait: Et dixi discípulis tuis ut eícerent illum, et non potuérunt; laténter Apóstolos accúsat, cum impossibílitas curándi, intérdum non ad imbecillitátem curántium, sed ad eórum, qui curándi sunt, fidem referátur, dicénte Dómino: Fiat tibi secúndum fidem tuam. Qui respóndens eis, dixit: O generátio incrédula, quámdiu apud vos ero? quámdiu vos pátiar? Non quod tǽdio superátus sit mansuétus ac mitis, qui non apéruit sicut agnus coram tondénte os suum, nec in verba furóris erúpit; sed quo in similitúdinem médici, si ægrótum vídeat contra sua præcépta se gérere, dicat: Usquequo accédam ad domum tuam? quoúsque artis meæ perdam indústriam, me áliud jubénte, et te áliud perpetránte? [Responsory2] @Tempora/093-0:Responsory2 [Lectio3] Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exíre, nisi in oratióne et jejúnio. Dum docet Apóstolos quómodo dæmon nequíssimus débeat expélli, omnes instítuit ad vitam; ut scílicet novérimus, gravíssima quæque vel immundórum spirítuum, vel hóminum tentaménta jejúniis et oratiónibus esse superánda: iram quoque Dómini, cum in ultiónem nostrórum scélerum fúerit accénsa, hoc remédio singulári posse placári. Jejúnium autem generále est, non solum ab escis, sed et a cunctis illécebris abstinére carnálibus, immo ab ómnibus vitiórum continére se passiónibus. Sic et orátio generális non in verbis solum est, quibus divínam cleméntiam invocámus, verum étiam in ómnibus, quæ in obséquium nostri Conditóris fídei devotióne gérimus. [Responsory3] @Tempora/093-0:Responsory3 [Ant 2] Hoc genus * dæmoniórum in nullo potest exíre, nisi in oratióne et jejúnio. [Ant 3] (rubrica 196) @:Ant 2