[Lectio1] De libro Tobíæ !Tob 2:1-4 1 Post hæc vero, cum esset dies festus Dómini, et factum esset prándium bonum in domo Tobíæ, 2 dixit fílio suo: Vade et adduc áliquos de tribu nostra timéntes Deum, ut epuléntur nobíscum. 3 Cumque abiísset, revérsus nuntiávit ei unum ex fíliis Israël jugulátum jacére in platéa. Statímque exsíliens de accúbitu suo relínquens prándium, jejúnus pervénit ad corpus, 4 tollénsque illud portávit ad domum suam occúlte, ut, dum sol occubuísset, caute sepelíret eum. [Responsory1] @Tempora/093-0:Responsory1 [Lectio2] !Tob 2:8-12 8 Arguébant autem eum omnes próximi ejus dicéntes: Jam hujus rei causa intérfici jussus es et vix effugísti mortis impérium; et íterum sépelis mórtuos? 9 Sed Tobías plus timens Deum quam regem, rapiébat córpora occisórum et occultábat in domo sua et médiis nóctibus sepeliébat ea. 10 Cóntigit autem ut quadam die fatigátus a sepultúra, véniens in domum suam jactásset se juxta paríetem et obdormísset, 11 et ex nido hirúndinum dormiénti illi cálida stércora incíderent super óculos ejus fierétque cæcus. 12 Hanc autem tentatiónem ídeo permísit Dóminus eveníre illi, ut pósteris darétur exémplum patiéntiæ ejus, sicut et sancti Job. [Responsory2] @Tempora/093-0:Responsory2 [Lectio3] !Tob 2:13-18 13 Nam, cum ab infántia sua semper Deum timúerit et mandáta ejus custodíerit, non est contristátus contra Deum quod plaga cæcitátis evénerit ei; 14 sed immóbilis in Dei timóre permánsit agens grátias Deo ómnibus diébus vitæ suæ. 15 Nam sicut beáto Job insultábant reges, ita isti paréntes et cognáti ejus irridébant vitam ejus, dicéntes: 16 Ubi est spes tua, pro qua eleemósynas et sepultúras faciébas? 17 Tobías vero increpábat eos, dicens: Nolíte ita loqui; 18 quóniam fílii sanctórum sumus, et vitam illam exspectámus, quam Deus datúrus est his qui fidem suam nunquam mutant ab eo. [Responsory3] @Tempora/093-0:Responsory3