[Lectio1] De libro Job !Job 42:7-8 7 Postquam autem locútus est Dóminus verba hæc ad Job, dixit ad Eliphaz Themanítem: Irátus est furor meus in te et in duos amícos tuos, quóniam non estis locúti coram me rectum, sicut servus meus Job. 8 Súmite ergo vobis septem tauros et septem aríetes et ite ad servum meum Job et offérte holocáustum pro vobis; Job autem servus meus orábit pro vobis. Fáciem ejus suscípiam, ut non vobis imputétur stultítia; neque enim locúti estis ad me recta, sicut servus meus Job. [Responsory1] @Tempora/091-0:Responsory7 [Lectio2] !Job 42:9-11 9 Abiérunt ergo Eliphaz Themanítes et Baldad Suhítes et Sophar Naamathítes, et fecérunt sicut locútus fúerat Dóminus ad eos, et suscépit Dóminus fáciem Job. 10 Dóminus quoque convérsus est ad pœniténtiam Job, cum oráret ille pro amícis suis; et áddidit Dóminus ómnia, quæcúmque fúerant Job, duplícia. 11 Venérunt autem ad eum omnes fratres sui et univérsæ soróres suæ et cuncti, qui nóverant eum prius, et comedérunt cum eo panem in domo ejus; et movérunt super eum caput, et consoláti sunt eum super omni malo, quod intúlerat Dóminus super eum, et dedérunt ei unusquísque ovem unam et ináurem áuream unam. [Responsory2] @Tempora/091-1:Responsory2 [Lectio3] !Job 42:12-16 12 Dóminus autem benedíxit novíssimis Job magis quam princípio ejus; et facta sunt ei quatuórdecim míllia óvium et sex míllia camelórum et mille juga boum et mille ásinæ, 13 et fuérunt ei septem fílii et tres fíliæ, 14 et vocávit nomen uníus Diem et nomen secúndæ Cássiam et nomen tértiæ Cornustíbii. 15 Non sunt autem invéntæ mulíeres speciósæ sicut fíliæ Job in univérsa terra; dedítque eis pater suus hereditátem inter fratres eárum. 16 Vixit autem Job post hæc centum quadragínta annis, et vidit fílios suos et fílios filiórum suórum usque ad quartam generatiónem; et mórtuus est senex et plenus diérum. [Responsory3] @Tempora/091-0:Responsory3