[Lectio1] De libro Job !Job 40:1-5 1 Respóndens autem Dóminus Job de túrbine, dixit: 2 Accínge sicut vir lumbos tuos; interrogábo te, et índica mihi. 3 Numquid írritum fácies judícium meum, et condemnábis me, ut tu justificéris? 4 Et, si habes brácchium sicut Deus, et si voce símili tonas, 5 circúmda tibi decórem, et in sublíme erígere, et esto gloriósus et speciósis indúere véstibus. [Responsory1] @Tempora/091-0:Responsory4 [Lectio2] !Job 40:6-11 6 Dispérge supérbos in furóre tuo et respíciens omnem arrogántem humília; 7 réspice cunctos supérbos et confúnde eos, et cóntere ímpios in loco suo; 8 abscónde eos in púlvere simul, et fácies eórum demérge in fóveam; 9 et ego confitébor quod salváre te possit déxtera tua. 10 Ecce béhemoth, quem feci tecum, fænum, quasi bos, cómedet. 11 Fortitúdo ejus in lumbis ejus, et virtus illíus in umbilíco ventris ejus. [Responsory2] @Tempora/091-0:Responsory5 [Lectio3] !Job 42:1-6 1 Respóndens autem Job Dómino, dixit: 2 Scio quia ómnia potes, et nulla te latet cogitátio. 3 Quis est iste qui celat consílium absque sciéntia? Ideo insipiénter locútus sum, et quæ ultra modum excéderent sciéntiam meam. 4 Audi, et ego loquar; interrogábo te, et respónde mihi. 5 Audítu auris audívi te; nunc autem óculus meus videt te. 6 Idcírco ipse me reprehéndo, et ago pœniténtiam in favílla et cínere. [Responsory3] @Tempora/091-0:Responsory6