[Lectio1] De libro Job !Job 28:12-16 12 Sapiéntia ubi invenítur? et quis est locus intellegéntiæ? 13 Nescit homo prétium ejus, nec invenítur in terra suáviter vivéntium. 14 Abýssus dicit: Non est in me, et mare lóquitur: Non est mecum. 15 Non dábitur aurum obrýzum pro ea, nec appendétur argéntum in commutatióne ejus; 16 non conferétur tinctis Indiæ colóribus, nec lápidi sardónycho pretiosíssimo vel sapphíro. [Responsory1] @Tempora/091-0:Responsory4 [Lectio2] !Job 28:17-22 17 Non adæquábitur ei aurum vel vitrum, nec commutabúntur pro ea vasa auri. 18 Excélsa et eminéntia non memorabúntur comparatióne ejus; tráhitur autem sapiéntia de occúltis. 19 Non adæquábitur ei topázius de Æthiópia, nec tinctúræ mundíssimæ componétur. 20 Unde ergo sapiéntia venit? et quis est locus intellegéntiæ? 21 Abscóndita est ab óculis ómnium vivéntium; vólucres quoque cæli latet. 22 Perdítio et mors dixérunt: Auribus nostris audívimus famam ejus. [Responsory2] @Tempora/091-0:Responsory5 [Lectio3] !Job 28:23-28 23 Deus intéllegit viam ejus, et ipse novit locum illíus; 24 ipse enim fines mundi intuétur, et ómnia, quæ sub cælo sunt, réspicit. 25 Qui fecit ventis pondus, et aquas appéndit in mensúra. 26 Quando ponébat plúviis legem et viam procéllis sonántibus, 27 tunc vidit illam et enarrávit et præparávit et investigávit. 28 Et dixit hómini: Ecce timor Dómini, ipsa est sapiéntia, et recédere a malo, intellegéntia. [Responsory3] @Tempora/091-0:Responsory6