[Lectio1] De libro Job !Job 7:1-4 1 Milítia est vita hóminis super terram, et sicut dies mercenárii, dies ejus. 2 Sicut servus desíderat umbram, et sicut mercenárius præstolátur finem óperis sui, 3 sic et ego hábui menses vácuos et noctes laboriósas enumerávi mihi. 4 Si dormíero, dicam: Quando consúrgam? Et rursum exspectábo vésperam, et replébor dolóribus usque ad ténebras. [Responsory1] @Tempora/091-0:Responsory7 [Lectio2] !Job 7:5-8 5 Indúta est caro mea putrédine, et sórdibus púlveris cutis mea áruit et contrácta est. 6 Dies mei velócius transiérunt quam a texénte tela succíditur, et consúmpti sunt absque ulla spe. 7 Meménto quia ventus est vita mea, et non revertétur óculus meus ut vídeat bona. 8 Nec aspíciet me visus hóminis; óculi tui in me, et non subsístam. [Responsory2] @Tempora/091-1:Responsory2 [Lectio3] !Job 7:9-12 9 Sicut consúmitur nubes, et pertránsit, sic qui descénderit ad ínferos non ascéndet; 10 nec revertétur ultra in domum suam, neque cognóscet eum ámplius locus ejus. 11 Quaprópter et ego non parcam ori meo; loquar in tribulatióne spíritus mei, confabulábor cum amaritúdine ánimæ meæ. 12 Numquid mare ego sum aut cetus, quia circumdedísti me cárcere? [Responsory3] @Tempora/091-0:Responsory3