[Lectio1] De libro Job !Job 6:1-4 1 Respóndens autem Job, dixit: 2 Utinam appenderéntur peccáta mea, quibus iram mérui, et calámitas, quam pátior, in statéra. 3 Quasi aréna maris hæc grávior apparéret, unde et verba mea dolóre sunt plena; 4 quia sagíttæ Dómini in me sunt, quarum indignátio ébibit spíritum meum, et terróres Dómini mílitant contra me. [Responsory1] @Tempora/091-0:Responsory4 [Lectio2] !Job 6:5-7 5 Numquid rúgiet ónager, cum habúerit herbam? aut múgiet bos, cum ante præsépe plenum stéterit? 6 Aut póterit cómedi insúlsum, quod non est sale condítum? aut potest áliquis gustáre, quod gustátum affert mortem? 7 Quæ prius nolébat tángere ánima mea, nunc præ angústia, cibi mei sunt. [Responsory2] @Tempora/091-0:Responsory5 [Lectio3] !Job 6:8-13 8 Quis det ut véniat petítio mea, et quod exspécto tríbuat mihi Deus? 9 Et qui cœpit ipse me cónterat, solvat manum suam et succídat me? 10 Et hæc mihi sit consolátio, ut afflígens me dolóre non parcat, nec contradícam sermónibus Sancti. 11 Quæ est enim fortitúdo mea, ut sustíneam? aut quis finis meus, ut patiénter agam? 12 Nec fortitúdo lápidum fortitúdo mea, nec caro mea ǽnea est. 13 Ecce non est auxílium mihi in me, et necessárii quoque mei recessérunt a me. [Responsory3] @Tempora/091-0:Responsory6