[Lectio1] De libro Job !Job 3:1-5 1 Post hæc apéruit Job os suum et maledíxit diéi suo, 2 et locútus est: 3 Péreat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Concéptus est homo. 4 Dies ille vertátur in ténebras: non requírat eum Deus désuper, et non illustrétur lúmine; 5 obscúrent eum ténebræ et umbra mortis; óccupet eum calígo, et involvátur amaritúdine. [Responsory1] @Tempora/091-0:Responsory7 [Lectio2] !Job 3:6-10 6 Noctem illam tenebrósus turbo possídeat; non computétur in diébus anni, nec numerétur in ménsibus. 7 Sit nox illa solitária, nec laude digna; 8 maledícant ei qui maledícunt diéi, qui paráti sunt suscitáre levíathan. 9 Obtenebréntur stellæ calígine ejus, exspéctet lucem et non vídeat, nec ortum surgéntis auróræ; 10 quia non conclúsit óstia ventris, qui portávit me, nec ábstulit mala ab óculis meis. [Responsory2] @Tempora/091-1:Responsory2 [Lectio3] !Job 3:11-16 11 Quare non in vulva mórtuus sum? egréssus ex útero non statim périi? 12 quare excéptus génibus? cur lactátus ubéribus? 13 Nunc enim dórmiens silérem et somno meo requiéscerem 14 cum régibus et consúlibus terræ, qui ædíficant sibi solitúdines, 15 aut cum princípibus, qui póssident aurum et replent domos suas argénto; 16 aut sicut abortívum abscónditum non subsísterem, vel qui concépti non vidérunt lucem. [Responsory3] @Tempora/091-0:Responsory3