[Lectio1] De libro Job !Job 2:1-5 1 Factum est autem, cum quadam die veníssent fílii Dei et starent coram Dómino, venísset quoque Satan inter eos et staret in conspéctu ejus, 2 ut díceret Dóminus ad Satan: Unde venis? Qui respóndens ait: Circuívi terram et perambulávi eam. 3 Et dixit Dóminus ad Satan: Numquid considerásti servum meum Job, quod non sit ei símilis in terra, vir simplex et rectus ac timens Deum et recédens a malo et adhuc rétinens innocéntiam? Tu autem commovísti me advérsus eum, ut afflígerem eum frustra. 4 Cui respóndens Satan ait: Pellem pro pelle, et cuncta, quæ habet homo, dabit pro ánima sua. 5 Alióqui mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem; et tunc vidébis quod in fáciem benedícat tibi. [Responsory1] @Tempora/091-0:Responsory4 [Lectio2] !Job 2:6-10 6 Dixit ergo Dóminus ad Satan: Ecce in manu tua est, verúmtamen ánimam illíus serva. 7 Egréssus ígitur Satan a fácie Dómini percússit Job úlcere péssimo a planta pedis usque ad vérticem ejus; 8 qui testa sániem radébat sedens in sterquilínio. 9 Dixit autem illi uxor sua: Adhuc tu pérmanes in simplicitáte tua? Bénedic Deo et mórere. 10 Qui ait ad illam: Quasi una de stultis muliéribus locúta es: si bona suscépimus de manu Dei, mala quare non suscipiámus? In ómnibus his non peccávit Job lábiis suis. [Responsory2] @Tempora/091-0:Responsory5 [Lectio3] !Job 2:11-13 11 Igitur audiéntes tres amíci Job omne malum quod accidísset ei, venérunt sínguli de loco suo, Eliphaz Themanítes et Baldad Suhítes et Sophar Naamathítes. Condíxerant enim ut páriter veniéntes visitárent eum et consolaréntur. 12 Cumque elevássent procul óculos suos, non cognovérunt eum et exclamántes ploravérunt, scissísque véstibus, sparsérunt púlverem super caput suum in cælum. 13 Et sedérunt cum eo in terra septem diébus et septem nóctibus, et nemo loquebátur ei verbum; vidébant enim dolórem esse veheméntem. [Responsory3] @Tempora/091-0:Responsory6