[Lectio1] De libro Job !Job 1:13-16 13 Cum autem quadam die fílii et fíliæ ejus coméderent et bíberent vinum in domo fratris sui primogéniti, 14 núntius venit ad Job, qui díceret: Boves arábant et ásinæ pascebántur juxta eos, 15 et irruérunt Sabǽi tulerúntque ómnia et púeros percussérunt gládio, et evási ego solus ut nuntiárem tibi. 16 Cumque adhuc ille loquerétur, venit alter et dixit: Ignis Dei cécidit e cælo, et tactas oves puerósque consúmpsit, et effúgi ego solus ut nuntiárem tibi. [Responsory1] R. Versa est in luctum cíthara mea, et órganum meum in vocem fléntium: * Parce mihi, Dómine, nihil enim sunt dies mei. V. Cutis mea denigráta est super me, et ossa mea aruérunt. R. Parce mihi, Dómine, nihil enim sunt dies mei. [Lectio2] !Job 1:17-19 17 Sed, et illo adhuc loquénte, venit álius et dixit: Chaldǽi fecérunt tres turmas et invasérunt camélos et tulérunt eos, necnon et púeros percussérunt gládio, et ego fugi solus, ut nuntiárem tibi. 18 Adhuc loquebátur ille, et ecce álius intrávit, et dixit: Fíliis tuis et filiábus vescéntibus et bibéntibus vinum in domo fratris sui primogéniti, 19 repénte ventus véhemens írruit a regióne desérti, et concússit quátuor ángulos domus, quæ córruens oppréssit líberos tuos, et mórtui sunt, et effúgi ego solus ut nuntiárem tibi. [Responsory2] R. Utinam appenderéntur peccáta mea, quibus iram mérui, * Et calámitas, quam pátior, in statéra. V. Quasi aréna maris hæc grávior apparéret, unde et verba mea dolóre sunt plena. R. Et calámitas, quam pátior, in statéra. [Lectio3] !Job 1:20-22 20 Tunc surréxit Job et scidit vestiménta sua, et, tonso cápite, córruens in terram adorávit, 21 et dixit: Nudus egréssus sum de útero matris meæ et nudus revértar illuc. Dóminus dedit, Dóminus ábstulit; sicut Dómino plácuit, ita factum est: sit nomen Dómini benedíctum. 22 In ómnibus his non peccávit Job lábiis suis, neque stultum quid contra Deum locútus est. [Responsory3] @Tempora/091-0:Responsory3