[Lectio1] De libro Ecclesiástici !Sir 10:1-5 1 Judex sápiens judicábit pópulum suum, et principátus sensáti stábilis erit. 2 Secúndum júdicem pópuli sic et minístri ejus, et qualis rector est civitátis, tales et inhabitántes in ea. 3 Rex insípiens perdet pópulum suum, et civitátes inhabitabúntur per sensum poténtium. 4 In manu Dei potéstas terræ, et útilem rectórem suscitábit in tempus super illam. 5 In manu Dei prospéritas hóminis, et super fáciem scribæ impónet honórem suum. [Responsory1] @Tempora/081-2:Responsory1 [Lectio2] !Sir 10:6-10 6 Omnis injúriæ próximi ne memíneris et nihil agas in opéribus injúriæ. 7 Odíbilis coram Deo est et homínibus supérbia, et exsecrábilis omnis iníquitas géntium. 8 Regnum a gente in gentem transfértur propter injustítias et injúrias et contumélias et divérsos dolos. 9 Aváro autem nihil est sceléstius. Quid supérbit terra et cinis? 10 Nihil est iníquius quam amáre pecúniam; hic enim et ánimam suam venálem habet, quóniam in vita sua projécit íntima sua. [Responsory2] @Tempora/081-0:Responsory5 [Lectio3] !Sir 10:11-16 11 Omnis potentátus brevis vita: languor prolíxior gravat médicum, 12 brevem languórem præcídit médicus; sic et rex hódie est, et cras moriétur: 13 cum enim moriétur homo, hereditábit serpéntes, et béstias, et vermes. 14 Inítium supérbiæ hóminis apostatáre a Deo; 15 quóniam ab eo qui fecit illum, recéssit cor ejus, quóniam inítium omnis peccáti est supérbia. Qui tenúerit illam adimplébitur maledíctis, et subvértet eum in finem. 16 Proptérea exhonorávit Dóminus convéntus malórum, et destrúxit eos usque in finem. [Responsory3] @Tempora/081-0:Responsory6