[Ant 1] Obsérva, fili, * præcépta patris tui, et ne dimíttas legem matris tuæ, sed liga eam semper in corde tuo. [Ant 1] (rubrica cisterciensis) Dóminus possédit me * in inítio viárum suárum, ántequam quidquam fáceret a princípio: necdum erant abyssi, et ego parturiébar: quando præparábat cœlos, áderam, cum eo compónens ómnia. [Lectio1] De libro Ecclesiástici !Sir 5:1-5 1 Noli atténdere ad possessiónes iníquas, et ne díxeris: Est mihi suffíciens vita; nihil enim próderit in témpore vindíctæ et obductiónis. 2 Ne sequáris in fortitúdine tua concupiscéntiam cordis tui, 3 et ne díxeris: Quómodo pótui? aut quis me subíciet propter facta mea? Deus enim víndicans vindicábit. 4 Ne díxeris: Peccávi, et quid mihi áccidit triste? Altíssimus enim est pátiens rédditor. 5 De propitiáto peccáto noli esse sine metu, neque adícias peccátum super peccátum. [Responsory1] @Tempora/081-0:Responsory1 [Lectio2] !Sir 5:6-11 6 Et ne dicas: Miserátio Dómini magna est, multitúdinis peccatórum meórum miserébitur; 7 misericórdia enim et ira ab illo cito próximant, et in peccatóres réspicit ira illíus. 8 Non tardes convérti ad Dóminum et ne dífferas de die in diem; 9 súbito enim véniet ira illíus et in témpore vindíctæ dispérdet te. 10 Noli ánxius esse in divítiis injústis; non enim próderunt tibi in die obductiónis et vindíctæ. 11 Non véntiles te in omnem ventum et non eas in omnem viam; sic enim omnis peccátor probátur in dúplici lingua. [Responsory2] @Tempora/081-0:Responsory2 [Lectio3] !Sir 5:12-16 12 Esto firmus in via Dómini, et in veritáte sensus tui, et sciéntia; et prosequátur te verbum pacis et justítiæ. 13 Esto mansuétus ad audiéndum verbum, ut intéllegas, et cum sapiéntia próferas respónsum verum. 14 Si est tibi intelléctus, respónde próximo; sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiáris in verbo indisciplináto et confundáris. 15 Honor et glória in sermóne sensáti; lingua vero imprudéntis subvérsio est ipsíus. 16 Non appelléris susúrro, et lingua tua ne capiáris et confundáris. [Responsory3] @Tempora/081-0:Responsory3 [Lectio4] Sermo sancti Joánnis Chrysóstomi !Homilia 22 in 2 Cor. 10 in Moralibus. Ne tardes convérti ad Dóminum, et ne dífferas de die in diem; nescis enim quid paritúra sit superventúra dies. Perículum enim et metus est in defferéndo; salus vero certa ac secúra, si nulla sit dilátio. Virtútem ígitur cole: sic enim, licet júvenis moriáris, secúre discésseris: quod si ad senectútem pervéneris, cum multa facilitáte et nulla moléstia e vita discédes; duplicémque habébis festivitátem, et quod a vitæ malítia abstinúeris, et quod virtútem colúeris. Ne dicas: Erit tempus, quando convérti licébit: verba enim hæc Deum valde exásperant. [Responsory4] @Tempora/081-0:Responsory4 [Lectio5] Cur nam, cum ipse tibi ætérna sǽcula promísit, tu in præsénti vita laboráre non vis, quæ parva et momentánea est; sed sic ignávus ac dissolútus agis, quasi hac breviórem áliam quamdam inquíras? Nonne illæ quotidiánæ comessatiónes, nonne illæ mensæ, nonne scorta illa, nonne theátra illa, nonne divítiæ illæ testántur inexplébilem malítiæ concupiscéntiam? Cógita bene, quod quóties scortátus es, tóties condemnásti teípsum; peccátum enim ita se habet, ut mox atque patrátum fúerit, senténtiam ferat judex. [Responsory5] @Tempora/081-0:Responsory5 [Lectio6] Inebriátus es? ventri indulsísti? rapuísti? siste jam gradum: verte te in divérsum: confitére Deo grátiam, quod non in médiis peccátis te ábstulit: ne quære áliud tibi prorogári tempus ut male operéris. Multi dum male ac vitióse víverent, súbito periérunt et in maniféstam damnatiónem abiérunt: time ne idem tibi áccidat. Sed multis, inquis, dedit Deus spátium, ut in última senécta confiteréntur. Quid ígitur? numquid et tibi dábitur? Fortásse dabit, inquis. Cur dicis, fortásse? Cóntigit aliquóties? Cógita quod de ánima delíberas: proínde étiam de contrário cógita, et dic: Quid autem, si non det? Quid autem, si det, inquis? Esto, dat quidem ipse: verúmtamen hoc illo cértius et utílius. [Responsory6] @Tempora/081-0:Responsory6 [Responsory7] @Tempora/081-0:Responsory7 [Responsory8] @Tempora/Pent01-0:Responsory8