[Lectio1] De libro Ecclesiástici !Sir 4:23-28 23 Fili, consérva tempus et devíta a malo. 24 Pro ánima tua ne confundáris dícere verum; 25 est enim confúsio addúcens peccátum, et est confúsio addúcens glóriam et grátiam. 26 Ne accípias fáciem advérsus fáciem tuam nec advérsus ánimam tuam mendácium. 27 Ne revereáris próximum tuum in casu suo, 28 nec retíneas verbum in témpore salútis. Non abscóndas sapiéntiam tuam in decóre suo. [Responsory1] @Tempora/081-0:Responsory7 [Lectio2] !Sir 4:29-32 29 In lingua enim sapiéntia dignóscitur, et sensus et sciéntia et doctrína in verbo sensáti, et firmaméntum in opéribus justítiæ. 30 Non contradícas verbo veritátis ullo modo, et de mendácio ineruditiónis tuæ confúndere. 31 Non confundáris confitéri peccáta tua, et ne subícias te omni hómini pro peccáto. 32 Noli resístere contra fáciem poténtis, nec conéris contra ictum flúvii. [Responsory2] @Tempora/081-1:Responsory2 [Lectio3] !Sir 4:33-36 33 Pro justítia agonizáre pro ánima tua, et usque ad mortem certa pro justítia, et Deus expugnábit pro te inimícos tuos. 34 Noli citátus esse in lingua tua, et inútilis, et remíssus in opéribus tuis. 35 Noli esse sicut leo in domo tua evértens domésticos tuos, et ópprimens subjéctos tibi. 36 Non sit porrécta manus tua ad accipiéndum et ad dandum collécta. [Responsory3] @Tempora/081-1:Responsory3