[Lectio1] De libro Ecclesiástici !Sir 3:22-26 22 Altióra te ne quæsíeris, et fortióra te ne scrutátus fúeris; sed, quæ præcépit tibi Deus, illa cógita semper, et in plúribus opéribus ejus ne fúeris curiósus; 23 non est enim tibi necessárium ea quæ abscóndita sunt vidére óculis tuis. 24 In supervácuis rebus noli scrutári multiplíciter, et in plúribus opéribus ejus non eris curiósus; 25 plúrima enim super sensum hóminum osténsa sunt tibi; 26 multos quoque supplantávit suspício illórum, et in vanitáte detínuit sensus illórum. [Responsory1] @Tempora/081-0:Responsory1 [Lectio2] !Sir 3:27-30 27 Cor durum habébit male in novíssimo, et qui amat perículum in illo períbit. 28 Cor ingrédiens duas vias non habébit succéssus, et pravus corde in illis scandalizábitur. 29 Cor nequam gravábitur in dolóribus, et peccátor adíciet ad peccándum. 30 Synagógæ superbórum non erit sánitas, frutex enim peccáti radicábitur in illis, et non intellégitur. [Responsory2] @Tempora/081-0:Responsory2 [Lectio3] !Sir 3:31-34 31 Cor sapiéntis intellégitur in sapiéntia, et auris bona áudiet cum omni concupiscéntia sapiéntiam. 32 Sápiens cor et intellegíbile abstinébit se a peccátis et in opéribus justítiæ succéssus habébit. 33 Ignem ardéntem exstínguit aqua, et eleemósyna resístit peccátis; 34 et Deus prospéctor est ejus qui reddit grátiam, méminit ejus in pósterum, et in témpore casus sui invéniet firmaméntum. [Responsory3] @Tempora/081-0:Responsory3