[Lectio1] De libro Sapiéntiæ !Sap 13:1-3 1 Vani autem sunt omnes hómines, in quibus non subest sciéntia Dei; et de his, quæ vidéntur bona, non potuérunt intellégere eum qui est, neque opéribus attendéntes agnovérunt quis esset ártifex; 2 sed aut ignem aut spíritum aut citátum áërem aut gyrum stellárum aut nímiam aquam aut solem et lunam rectóres orbis terrárum deos putavérunt. 3 Quorum si spécie delectáti, deos putavérunt, sciant quanto his dominátor eórum speciósior est; speciéi enim generátor hæc ómnia constítuit. [Responsory1] @Tempora/081-0:Responsory4 [Lectio2] !Sap 13:4-7 4 Aut, si virtútem et ópera eórum miráti sunt, intéllegant ab illis, quóniam qui hæc fecit, fórtior est illis; 5 a magnitúdine enim speciéi et creatúræ cognoscibíliter póterit Creátor horum vidéri. 6 Sed tamen adhuc in his minor est queréla, et hi enim fortásse errant, Deum quæréntes et voléntes inveníre. 7 Etenim, cum in opéribus illíus converséntur, inquírunt et persuásum habent quóniam bona sunt quæ vidéntur. [Responsory2] @Tempora/081-0:Responsory5 [Lectio3] !Sap 13:8-10 8 Iterum autem nec his debet ignósci. 9 Si enim tantum potuérunt scire, ut possent æstimáre sǽculum, quómodo hujus Dóminum non facílius invenérunt? 10 Infelíces autem sunt, et inter mórtuos spes illórum est, qui appellavérunt deos ópera mánuum hóminum, aurum et argéntum, artis inventiónem et similitúdines animálium aut lápidem inútilem opus manus antíquæ. [Responsory3] @Tempora/081-0:Responsory6