[Lectio1] De libro Sapiéntiæ !Sap 6:1-5 1 Mélior est sapiéntia quam vires, et vir prudens quam fortis. 2 Audíte ergo, reges, et intellégite; díscite, júdices fínium terræ; 3 præbéte aures, vos qui continétis multitúdines et placétis vobis in turbis natiónum; 4 quóniam data est a Dómino potéstas vobis, et virtus ab Altíssimo, qui interrogábit ópera vestra et cogitatiónes scrutábitur; 5 quóniam, cum essétis minístri regni illíus, non recte judicástis nec custodístis legem justítiæ neque secúndum voluntátem Dei ambulástis. [Responsory1] @Tempora/081-2:Responsory1 [Lectio2] !Sap 6:6-9 6 Horrénde et cito apparébit vobis, quóniam judícium duríssimum his qui præsunt fiet. 7 Exíguo enim concéditur misericórdia; poténtes autem poténter torménta patiéntur; 8 non enim súbtrahet persónam cujúsquam Deus nec verébitur magnitúdinem cujúsquam; quóniam pusíllum et magnum ipse fecit, et æquáliter cura est illi de ómnibus; 9 fortióribus autem fórtior instat cruciátio. [Responsory2] @Tempora/081-0:Responsory5 [Lectio3] !Sap 6:10-13 10 Ad vos ergo, reges, sunt hi sermónes mei, ut discátis sapiéntiam et non excidátis. 11 Qui enim custodíerint justa juste, justificabúntur; et, qui didícerint ista, invénient quid respóndeant. 12 Concupíscite ergo sermónes meos, dilígite illos et habébitis disciplínam. 13 Clara est, et quæ numquam marcéscit, sapiéntia: et fácile vidétur ab his qui díligunt eam, et invenítur ab his qui quærunt illam. [Responsory3] @Tempora/081-0:Responsory6