[Scriptura] Dominica III. Augusti [Ant 1] Omnis sapiéntia * a Dómino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante ævum. [Ant 1] (rubrica cisterciensis) Sapiéntia * clámitat in platéis: Si quis díligit sapiéntiam, ad me declínet, et eam invéniet: et, cum invénerit, beátus erit si tenúerit eam. [Lectio1] Incipit liber Sapiéntiæ !Sap 1:1-4 1 Dilígite justítiam, qui judicátis terram, sentíte de Dómino in bonitáte et in simplicitáte cordis quǽrite illum; 2 quóniam invenítur ab his qui non tentant illum, appáret autem eis qui fidem habent in illum. 3 Pervérsæ enim cogitatiónes séparant a Deo, probáta autem virtus córripit insipiéntes; 4 quóniam in malévolam ánimam non introíbit sapiéntia, nec habitábit in córpore súbdito peccátis. [Responsory1] @Tempora/081-0:Responsory1 [Lectio2] !Sap 1:5-8 5 Spíritus enim sanctus disciplínæ effúgiet fictum et áuferet se a cogitatiónibus quæ sunt sine intelléctu et corripiétur a superveniénte iniquitáte. 6 Benígnus est enim spíritus sapiéntiæ et non liberábit malédicum a lábiis suis; quóniam renum illíus testis est Deus et cordis illíus scrutátor est verus, et linguæ ejus audítor: 7 quóniam spíritus Dómini replévit orbem terrárum, et hoc quod cóntinet ómnia, sciéntiam habet vocis. 8 Propter hoc qui lóquitur iníqua non potest latére, nec prætériet illum corrípiens judícium. [Responsory2] @Tempora/081-0:Responsory2 [Lectio3] !Sap 1:9-11 9 In cogitatiónibus enim ímpii interrogátio erit, sermónum autem illíus audítio ad Deum véniet ad correptiónem iniquitátum illíus; 10 quóniam auris zeli audit ómnia, et tumúltus murmuratiónum non abscondétur. 11 Custodíte ergo vos a murmuratióne, quæ nihil prodest, et a detractióne párcite linguæ, quóniam sermo obscúrus in vácuum non ibit, os autem quod mentítur occídit ánimam. [Responsory3] @Tempora/081-0:Responsory3 [Lectio4] Ex libro Officiórum sancti Ambrósii Epíscopi !Lib. 1. Cap. 28 et 29 Magnus justítiæ splendor, quæ áliis pótius nata quam sibi, communitátem et societátem nostram ádjuvat, excelsitátem tenet, ut suo judício ómnia subjécta hábeat, opem áliis ferat, pecúniam cónferat, offícia non ábnuat, perícula suscípiat aliéna. Quis non cúperet hanc virtútis arcem tenére, nisi prima avarítia infirmáret atque inflécteret tantæ virtútis vigórem? Etenim dum augére opes, aggregáre pecúnias, occupáre terras possessiónibus cúpimus, præstáre divítiis; justítiæ formam exúimus, beneficéntiam commúnem amíttimus. [Responsory4] @Tempora/081-0:Responsory4 [Lectio5] Quanta autem justítia sit, ex hoc intélligi potest, quod nec locis, nec persónis, nec tempóribus excípitur, quæ étiam hóstibus reservátur: ut si constitútus sit cum hoste aut locus aut dies prǽlio, advérsus justítiam putétur aut loco præveníre aut témpore. Interest enim utrum áliquis pugna áliqua et conflíctu gravi capiátur, an superióre grátia, vel áliquo evéntu. Si ergo in bello justítia valet, quanto magis in pace servánda est? [Responsory5] @Tempora/081-0:Responsory5 [Lectio6] Fundaméntum ergo est justítiæ fides. Justórum enim corda meditántur fidem: et qui se justus accúsat, justítiam supra fidem cóllocat. Nam tunc justítia ejus appáret, si vera fateátur. Dénique et Dóminus per Isaíam: Ecce, inquit, mitto lápidem in fundaméntum Sion: id est, Christum in fundaméntum Ecclésiæ. Fides enim ómnium Christus: Ecclésia autem quædam forma justítiæ est, commúne jus ómnium: in commúne orat, in commúne operátur, in commúne tentátur. Dénique qui seípsum sibi ábnegat, ipse justus, ipse dignus Christo est. Ideo et Paulus fundaméntum pósuit Christum, ut supra eum ópera justítiæ locarémus, quia fides fundaméntum est. [Responsory6] @Tempora/081-0:Responsory6 [Responsory7] @Tempora/081-0:Responsory7 [Responsory8] @Tempora/Pent01-0:Responsory8