[Lectio1] De libro Ecclesiástæ !Eccl 7:1-3 1 Quid necésse est hómini majóra se quǽrere, cum ignóret quid condúcat sibi in vita sua, número diérum peregrinatiónis suæ et témpore quod velut umbra prǽterit? Aut quis ei póterit indicáre quid post eum futúrum sub sole sit? 2 Mélius est nomen bonum quam unguénta pretiósa, et dies mortis die nativitátis. 3 Mélius est ire ad domum luctus quam ad domum convívii; in illa enim finis cunctórum admonétur hóminum, et vivens cógitat quid futúrum sit. [Responsory1] @Tempora/081-0:Responsory7 [Lectio2] !Eccl 7:4-9 4 Mélior est ira risu, quia per tristítiam vultus corrígitur ánimus delinquéntis. 5 Cor sapiéntium ubi tristítia est, et cor stultórum ubi lætítia. 6 Mélius est a sapiénte córripi, quam stultórum adulatióne décipi; 7 quia sicut sónitus spinárum ardéntium sub olla, sic risus stulti; sed et hoc vánitas. 8 Calúmnia contúrbat sapiéntem et perdet robur cordis illíus. 9 Mélior est finis oratiónis quam princípium, mélior est pátiens arrogánte. [Responsory2] @Tempora/081-1:Responsory2 [Lectio3] !Eccl 7:11-14 11 Ne dicas: Quid putas causæ est quod prióra témpora melióra fuére quam nunc sunt? stulta enim est hujuscémodi interrogátio. 12 Utílior est sapiéntia cum divítiis et magis prodest vidéntibus solem. 13 Sicut enim prótegit sapiéntia, sic prótegit pecúnia; hoc autem plus habet erudítio et sapiéntia, quod vitam tríbuunt possessóri suo. 14 Consídera ópera Dei, quod nemo possit corrígere quem ille despéxerit. [Responsory3] @Tempora/081-1:Responsory3