[Lectio1] De libro Ecclesiástæ !Eccl 4:1-4 1 Verti me ad ália, et vidi calúmnias, quæ sub sole gerúntur, et lácrimas innocéntium, et néminem consolatórem, nec posse resístere eórum violéntiæ cunctórum auxílio destitútos. 2 Et laudávi magis mórtuos quam vivéntes; 3 et feliciórem utróque judicávi qui necdum natus est nec vidit mala quæ sub sole fiunt. 4 Rursum contemplátus sum omnes labóres hóminum, et indústrias animadvérti patére invídiæ próximi; et in hoc ergo vánitas et cura supérflua est. [Responsory1] @Tempora/081-0:Responsory7 [Lectio2] !Eccl 4:5-8 5 Stultus cómplicat manus suas et cómedit carnes suas, dicens: 6 Mélior est pugíllus cum réquie, quam plena útraque manus cum labóre et afflictióne ánimi. 7 Consíderans, réperi et áliam vanitátem sub sole. 8 Unus est, et secúndum non habet, non fílium, non fratrem, et tamen laboráre non cessat, nec satiántur óculi ejus divítiis, nec recógitat, dicens: Cui labóro, et fraudo ánimam meam bonis? In hoc quoque vánitas est et afflíctio péssima. [Responsory2] @Tempora/081-1:Responsory2 [Lectio3] !Eccl 4:9-13 9 Mélius est ergo duos esse simul quam unum; habent enim emoluméntum societátis suæ. 10 Si unus cecíderit, ab áltero fulciétur. Væ soli, quia, cum cecíderit, non habet sublevántem se. 11 Et si dormíerint duo, fovebúntur mútuo: unus quómodo calefíet? 12 Et, si quíspiam prævalúerit contra unum, duo resístunt ei; funículus triplex diffícile rúmpitur. 13 Mélior est puer pauper et sápiens, rege sene et stulto, qui nescit prævidére in pósterum. [Responsory3] @Tempora/081-1:Responsory3