[Scriptura] Dominica II. Augusti [Ant 1] Ego in altíssimis * hábito: et thronus meus in colúmna nubis. [Ant 1] (rubrica cisterciensis) Omnis sapiéntia * a Dómino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante ævum. [Lectio1] Incipit liber Ecclesiástes !Eccl 1:1-7 1 Verba Ecclesiástæ, fílii David, regis Jerúsalem. 2 Vánitas vanitátum, dixit Ecclesiástes; vánitas vanitátum, et ómnia vánitas. 3 Quid habet ámplius homo de univérso labóre suo quo labórat sub sole? 4 Generátio prǽterit, et generátio ádvenit; terra autem in ætérnum stat. 5 Oritur sol et occídit et ad locum suum revértitur; ibíque renáscens 6 gyrat per merídiem et fléctitur ad aquilónem. Lustrans univérsa in circúitu pergit spíritus et in círculos suos revértitur. 7 Omnia flúmina intrant in mare, et mare non redúndat; ad locum unde éxeunt flúmina revertúntur, ut íterum fluant. [Responsory1] @Tempora/081-0:Responsory1 [Lectio2] !Eccl 1:8-11 8 Cunctæ res diffíciles: non potest eas homo explicáre sermóne. Non saturátur óculus visu, nec auris audítu implétur. 9 Quid est quod fuit? Ipsum quod futúrum est. Quid est quod factum est? Ipsum quod faciéndum est. 10 Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dícere: Ecce hoc recens est; jam enim præcéssit in sǽculis quæ fuérunt ante nos. 11 Non est priórum memória; sed nec eórum quidem quæ póstea futúra sunt, erit recordátio apud eos qui futúri sunt in novíssimo. [Responsory2] @Tempora/081-0:Responsory2 [Lectio3] !Eccl 1:12-17 12 Ego Ecclesiástes fui rex Israël in Jerúsalem; 13 et propósui in ánimo meo quǽrere et investigáre sapiénter de ómnibus quæ fiunt sub sole. Hanc occupatiónem péssimam dedit Deus fíliis hóminum, ut occuparéntur in ea. 14 Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce univérsa vánitas et afflíctio spíritus. 15 Pervérsi diffícile corrigúntur, et stultórum infinítus est númerus. 16 Locútus sum in corde meo dicens: Ecce magnus efféctus sum et præcéssi omnes sapiéntia qui fuérunt ante me in Jerúsalem; et mens mea contempláta est multa sapiénter, et dídici. 17 Dedíque cor meum ut scirem prudéntiam atque doctrínam, errorésque et stultítiam. [Responsory3] @Tempora/081-0:Responsory3 [Lectio4] Sermo sancti Joánnis Chrysóstomi !Sermo contra concubinarios, in fine, tomo 5 Sálomon cum sæculárium rerum concupiscéntia tenerétur, magnas eas et admirándas putábat, multúmque in eis labóris et sollicitúdinis insumébat, magníficas ædificándo domos, copiósum coacervándo aurum, congregándo cantórum choros, vária génera ministrórum mensæ et popínæ, quæréndo ánimæ suæ voluptátem ab hortórum et córporum formosórum grátia, et omnem, ut ita dicam, oblectatiónis et refrigérii viam sectándo. [Responsory4] @Tempora/081-0:Responsory4 [Lectio5] At ubi inde ad se revérsus, et quasi ex umbrósa quadam abýsso ad lumen veræ sapiéntiæ respícere váluit, tunc sublímem illam et cælis dignam emísit vocem: Vánitas vanitátum, dicens, et ómnia vánitas. Hanc et vos, et hac sublimiórem, si voluéritis, efferétis senténtiam de intempestíva hac voluptáte, si aliquantísper a mala consuetúdine vos sequestravéritis. [Responsory5] @Tempora/081-0:Responsory5 [Lectio6] Quamvis autem a Salomóne sǽculis superióribus non tam multa sapiéntiæ exigebátur diligéntia: neque enim delícias lex vetus prohibébat, neque áliis frui supervácuis dicébat vanum: áttamen et sic se habéntibus rebus, in ipsis contuéri licébit, quam viles et vanitáti obnóxiæ res sint. Nos vero ad majórem vocáti vitam, et ad excelléntius fastígium ascéndimus, et in majóribus exercémur palǽstris: et quid áliud, quam quod, sicut supérnæ virtútes intellectuáles et incorpóreæ illæ, vitam institúere jubémur? [Responsory6] @Tempora/081-0:Responsory6 [Responsory7] @Tempora/081-0:Responsory7 [Responsory8] @Tempora/Pent01-0:Responsory8