[Lectio1] De Parábolis Salomónis !Prov 5:1-6 1 Fili mi, atténde ad sapiéntiam meam, et prudéntiæ meæ inclína aurem tuam, 2 ut custódias cogitatiónes, et disciplínam lábia tua consérvent. Ne atténdas falláciæ mulíeris; 3 favus enim distíllans lábia meretrícis, et nitídius óleo guttur ejus; 4 novíssima autem illíus amára quasi absýnthium et acúta quasi gládius biceps; 5 pedes ejus descéndunt in mortem, et ad ínferos gressus illíus pénetrant; 6 per sémitam vitæ non ámbulant, vagi sunt gressus ejus et investigábiles. [Responsory1] R. Præbe, fili, cor mihi, et óculi tui vias meas custódiant: * Ut addátur grátia cápiti tuo. V. Atténde, fili mi, sapiéntiam meam et ad elóquium meum inclína aurem tuam. R. Ut addátur grátia cápiti tuo. [Lectio2] !Prov 5:7-13 7 Nunc ergo, fili mi, audi me, et ne recédas a verbis oris mei. 8 Longe fac ab ea viam tuam et ne appropínques fóribus domus ejus; 9 ne des aliénis honórem tuum, et annos tuos crudéli; 01 ne forte impleántur extránei víribus tuis, et labóres tui sint in domo aliéna, 11 et gemas in novíssimis, quando consúmpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas: 12 Cur detestátus sum disciplínam, et increpatiónibus non acquiévit cor meum; 13 nec audívi vocem docéntium me, et magístris non inclinávi aurem meam? [Responsory2] @Tempora/081-0:Responsory5 [Lectio3] !Prov 5:20-23 20 Quare sedúceris, fili mi, ab aliéna, et fovéris in sinu altérius? 21 Réspicit Dóminus vias hóminis, et omnes gressus ejus consíderat; 22 iniquitátes suæ cápiunt ímpium, et fúnibus peccatórum suórum constríngitur; 23 ipse moriétur, quia non hábuit disciplínam, et in multitúdine stultítiæ suæ decipiétur. [Responsory3] @Tempora/081-0:Responsory6