@Sancti/11-16 [Ant Vespera] Casta colúmba * nidíficans in cavérna macériæ sacri láteris Jesu Christi, mel suavíssimum de petra sugébat.;;109 Loquebátur Christus * ad diléctam Gertrúdem fácie ad fáciem, sicut solet loqui homo ad amícum suum.;;112 Beátæ Gertrúdis verba * divíni erant amóris jácula: lámpades ejus, lámpades ignis atque flammárum.;;121 Diléctæ ánimam * e cárcere córporis exeúntem accépit Christus in ulnas suas, et cor suum illi amánter apéruit.;;126 [Ant Vespera] (rubrica divino aut rubrica cisterciensis) In corde Gertrúdis * inveniétis me, dicit Dóminus: complácuit sibi in illa ánima mea.;;109 Sanctíssima * Christi sponsa dilécto suo júgiter adhærébat, et unus cum illo spíritus erat.;;112 Quam pulchra es Gertrúdis, * et quam decóra in delíciis! in qua jucúndam sibi Deus habitatiónem præparávit.;;121 Vivo autem ego, * jam non ego, vivit vero in me Christus: ego enim stígmata Domini Jesu in corde meo porto.;;126 [Hymnus Vespera] Gertrúdis, arca Núminis, Sponsóque juncta Vírginum, Da nuptiális pángere Castos amóres fœ(h')́deris. _ Quadríma Christo núbilis In claustra prompte cónvolas ; Spretóque nutrícis sinu, Sponsi requíris óscula. _ Candéntis instar lílii Odóre mulces sídera, Et virgináli cǽlitum Regem decóre pértrahis. _ Qui vivit in sinu Patris Cinctus perénni glória, Amánter, ut sponsus, tua Recúmbit inter úbera. _ Amóre Christum vúlneras; Hic te vicíssim vúlnerat, Tuóque cordi própria Inúrit alte stígmata. _ O singuláris cáritas, Et mira commutátio! Hic corde respírat tuo: Tu vivis hujus spíritu. _ Te, sponse Jesu vírginum, Beáta laudent ágmina: Patri, simul Paráclito, Par sit per ævum glória. Amen. [Ant 1] Egredímini * et vidéte, fíliæ Sion, Gertrúdem in diadémate quo coronávit illam Christus in die desponsatiónis illíus, et in die lætítiæ cordis ejus. [Oratio] Deus, qui in puríssimo corde beátæ Gertrúdis Vírginis tuæ jucúndam tibi habitatiónem præparásti; ejus méritis et intercessióne cordis nostri máculas cleménter abstérge; ut digna divínæ majestátis tuæ habitátio éffici mereátur. $Per Dominum [Hymnus Matutinum] Mira noctúrnis, modulánte lingua, Gesta Gertrúdis celebrémus horis, Quæ sacris instans précibus perégit Témpora noctis. _ Illíus votis Deus obsecúndans, Mox repentínas plúvias profúdit, Moxque suspénsos grávidis coércet Núbibus imbres. _ Arva jam dudum glácie rigébant, Corde cum mœsto míserans colónos, Férvidis Virgo lácrimis resólvit Frígora brumæ. _ Ne seges largo vitiétur imbre, Sédulis cælum précibus serénat, Et graves læsi gemebúnda placat Núminis iras. _ Ignéis mentes pénetrat sagíttis, Lánguidis confert ánimis medélam, Atque succéndit sceleráta castis Péctora flammis. _ Vírginum sponsum superúmque Regem Vírginum sanctæ célebrent choréæ, Et sacram supplex Tríadem per ævum Orbis adóret. Amen. [Lectio1] @Sancti/08-16bmv::s/-7/-5/ s/6 .*//s [Responsory1] R. In caritáte perpétua diléxit Gertrúdem Dóminus, ídeo attráxit eam ab infántia, et duxit in solitúdinem. * Et locútus est ad cor ejus. V. Sponsávit eam sibi in sempitérnum in fide et in misericórdia. R. Et locútus est ad cor ejus. [Lectio2] !Cant 8:6-7 6 Pone me ut signáculum super cor tuum, ut signáculum super bráchium tuum, quia fortis est ut mors diléctio, dura sicut inférnus æmulátio: lámpades ejus lámpades ignis atque flammárum. 7 Aquæ multæ non potuérunt exstínguere caritátem, nec flúmina óbruent illam. Si déderit homo omnem substántiam domus suæ pro dilectióne, quasi nihil despíciet eam. [Responsory2] R. Gertrúdis convérsa ad Sponsum suum, dicébat: * Mihi adhærére tibi soli, dilécte mi, bonum est. V. Tunc Dóminus acclinátus circumspectebátur eam dicens: Et mihi adhærére tibi, semper suáve est, dilécta mea. R. Mihi adhærére tibi soli, dilécte mi, bonum est. [Responsory3] R. Pósuit in Gertrúde tabernáculum suum Altíssimus, * Deus in médio ejus, non commovébitur V. Adjuvábit eam Deus mane dilúculo R. Deus in médio ejus, non commovébitur [MM Capitulum] @:Capitulum Sexta _ @Commune/C6:Responsory5:1-2 s/^R./V./ s/\*/R./ [Ant Laudes] Lauda * et lætáre, fília Sion, quia ecce ego vénio, et habitábo in médio tui, dicit Dóminus. O beáta ánima, * quæ méruit esse sedes sapiéntiæ, cujus delíciæ sunt esse cum fíliis hóminum! Ánnulis septem subarrhávit me * Dóminus meus Jesus Christus, et tamquam sponsam decorávit me coróna. Hábuit Gertrúdis * potestátem cláudere cælum núbibus, et aperíre portas ejus: quia lingua ejus clavis cæli facta est. Ancílla fidélis * et sponsa elécta intrávit in cor et gáudium Dómini sui, cujus amóre languébat. [Capitulum Laudes] !Cant 3:4 v. Invéni quem díligit ánima mea: ténui eum, nec dimíttam, donec introdúcam illum in domum matris meæ, et in cubículum genetrícis meæ. $Deo gratias [Hymnus Laudes] Ad sacros virgo thálamos anhélans Núptias cælo celebráre gestit, Et piis votis nímium morántem Próvocat horam. _ Ægra cum languet, maniféstus adstat Cǽlitum turma comitánte Christus, Atque divíni récreat jacéntem Lúmine vultus. _ Surge, conclámat, soror atque sponsa, En tibi pando penetrále cordis, Ut triumpháli reseráta scandas Sídera curru. _ Ista vox omnes pénetrat medúllas Atque compáges ánimi resólvit: Spíritus liber volat in reclúsa Víscera Christi. _ Régios Agni thálamos peténtem Júbilans stipat súperum coróna, Atque compléxus et amíca cantat Óscula Sponsi. _ Vírginum Sponsum, superúmque regem Vírginum sanctæ célebrent choréæ, Et sacram supplex Tríadem per ævum Orbis adóret. Amen. [Ant 2] O digníssima * Christi sponsa, quam lux prophetíæ illustávit, zelus apostólicus inflammávit, láurea vírginum coronávit, divíni amóris incéndium consummávit. [Capitulum Sexta] @:Lectio2:s/-7// s/6 /v. / s/, dura.*/.\n/s $Deo gratias [Capitulum Nona] @SanctiM/02-10:Capitulum Laudes [Ant Vespera 3] (rubrica divino aut rubrica cisterciensis) Casta colúmba * nidíficans in cavérna macériæ sacri láteris Jesu Christi, mel suavíssimum de petra sugébat.;;109 Loquebátur Christus * ad diléctam Gertrúdem fácie ad fáciem, sicut solet loqui homo ad amícum suum.;;112 Beátæ Gertrúdis verba * divíni erant amóris jácula: lámpades ejus, lámpades ignis atque flammárum.;;121 Diléctæ ánimam * e cárcere córporis exeúntem accépit Christus in ulnas suas, et cor suum illi amánter apéruit.;;126 [Ant 3] @:Ant 1 [Ant 3] (rubrica divino aut rubrica cisterciensis) Apparuerunt * cæléstes spíritus de cælo descendéntes ad terram, qui Gertrúdem ad paradísi gáudia modulátis vócibus invitábant: Veni, veni dómina, quia te exspéctant cæli delíciæ, allelúia, allelúia.