[Officium] Omnium Sanctorum Ordinis Nostri [Rank] ;;Duplex;;4;;ex C3 [Rule] 12 lectiones Psalmi Dominica Antiphonas horas [Ant Vespera] Fulgébunt justi, * et tamquam scintíllæ in arundinéto discúrrent. Judicábunt natiónes, et regnábunt in ætérnum. Gaudent in cælis * ánimæ Sanctórum, qui Christi vestígia sunt secúti: et quia pro ejus amóre sæculum sprevérunt, ídeo cum Christo exsúltant sine fine. Beáti éritis, * cum vos óderint hómines, et cum separáverint vos, et exprobráverint, et ejécerint nomen vestrum tamquam malum propter Fílium hóminis: gaudéte et exsultáte: ecce enim merces vestra multa est in cælo. Sancti Dómini * Dóminum benedícite in ætérnum. O quam gloriósum est regnum, * in quo cum Christo gaudent omnes Sancti! amícti stolis albis sequúntur Agnum quocúmque íerit! [Versum 1] V. Exultábunt Sancti in glória. R. Lætabúntur in cubílibus suis. [Ant 1] @:Ant 3 [Hymnus Vespera] @:Hymnus Laudes [Invit] @Sancti/11-01 [Ant Matutinum] @SanctiM/11-01 [Hymnus Matutinum] @SanctiM/11-01:HymnusM Laudes:s/Cœtus.*Monachórum/Monachórum/s [Lectio1] @Commune/C4:Lectio11:s/-5/-4/ s/5 .*//s [Responsory1] @SanctiM/11-01:Responsory8 [Lectio2] @Commune/C4:Lectio11:s/1-5/5-7/ s/1 .*5/5/s @Commune/C4:Lectio21:s/!.*// s/8 .*//s [Responsory2] @Commune/C1 [Lectio3] @Commune/C4:Lectio21:s/6-9/8-11/ s/6 .*8/8/s @Commune/C4:Lectio31:s/!.*// s/12 .*//s [Responsory3] R. Haec est vera fratérnitas, quae numquam pótuit violári certámine: † qui, effúso súnguine secúti sunt Dóminum: * Contemnéntes aulam régiam, pervenérunt ad regna caeléstia. V. Ecce quam bonum et quam iucúndum habitáre fratres in unum! R. Contemnéntes aulam régiam, pervenérunt ad regna caeléstia. [Lectio4] @Commune/C4:Lectio31:s/10-/12-/ s/10 .*12/12/s [Responsory4] @Commune/C3 [Lectio5] Ex sancto Joánne Damascéno !In historia beati Josaphat, cap. 2. circa finem Beáti isti ac ter beáti, ut qui Dei amóre flagrárunt, atque ob ipsíus caritátem ómnia pro níhilo duxérunt. Síquidem lácrimas profudérunt, diéque ac nocte in luctu versáti sunt, ut perpétuam consolatiónem adisceréntur: seípsos ultro depressérunt, ut illic in altum attolleréntur. Carnes suas fame ac siti et vigíllis confecérunt, ut illic paradísis delíciae et exsultࢱtio Ipsos excíperent. [Responsory5] R. Sacerdótes Dei, benedícite Deum * Sancti et húmiles corde laudáte Deum. V. Spíritus et ánimae iustárum, hymnum dícite Deo nostro. R. Sancti et húmiles corde laudáte Deum. [Lectio6] Spíritus Sancti tabernáculum per cordis puritátem exstitérunt, quemádmodum scriptum est: Inhabitábo in ipsis et inambulábo. Seípsis mundo crucifixérunt, ut ad Christi déxteram starent: lumbos suos in veritáte succinxérunt, atque in promptu semper lámpades habuérunt, immortális Sponsi advéntum expectántes. Nam, cum mentis óculis prǽditi essent, hórrendum illum diem semper prospiciébant, atque tum futurórum bonórum, tum futurórum bonórum, tum futúri supplícii contemplatiónem ita in corde defíxam gerébant, ut ab ipsa nunquam divelleréntur. Atque hic laboráre studuérunt, ut sempitérnae glóriae cómpotes essent: perturbatiónum expértes, non secus atque Angeli fuérunt, ac nunc cum illis, quorum vitam imitáti sunt, choréas agunt. [Responsory6] @Commune/C1:Responsory8 [Lectio7] Beáti illi ac ter beáti, quóniam firmis mentis óculis praeséntium rerum vanitátem, atque humánae prosperitátis incertitúdinem et inconstántiam perspexérunt, eáque reíecta, sempitérna bona sibi ipsis condidérunt, ac vitam eam, quae nunquam óccidit, nec morte interrúmpitur, arripuérunt. [Responsory7] @Commune/C3:Responsory6 [Lectio8] Hos ígitiur admirándos et sanctos viros nos quoque indígni ac despicábiles imitári studémus. Verum eórum vitae caeléstis fastígium mínime asséqimur, sed pro infirmitátis nostrae ac míserae facultátis módulo eórum vitam exprímus; atque ipsórum hábitum gérimus, étiam sui ópera non assequámur. Etenim, divínam hanc professiónem, peccátum propulsáre, atque incorruptiónis per divínum baptísma nobis concéssae sóciam et opitulatrícem esse, perspéctum habémus. [Responsory8] @Commune/C3:Responsory7 [Lectio9] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Mt 19:27-29 In illo témpore: Dixit Petrus ad Jesum: Ecce nos relíquimus ómnia, et secúti sumus te: quid ergo erit nobis? Et réliqua. _ Homilía sancti Bernárdi Abbátis !De Sermone sancti Bernardi Abbatis Modo útique, fratres, audístis in Evangélio promitténtem Dóminum et dic éntem discípulis: Sedébitis super sedes, iudicántes duódecim tribus Israël. Ecce quies sessiónis et honor iudícii. Nam et ipse Dóminus ad haec nóluit perveníre, nisi per humilitátem et labórem. Unde et morte turpíssima condemnátus est, interrogátus torméntis, et oppróbriis saturátus: útique ut inimícus induátur confusióne, ipse páriter et omnes, qui imitántur eum, et praetergrediúntur viam. Ipse est, o iníque, ipse est, qui sessúrus est in sede maiestátis suae símilis Altíssimo, et coaltíssimus ei. Hoc útique cogitavérunt Angeli sancti, qui, cadénte malígno, apostasíae illíus non consensérunt, nobis relinquéntes exémplum, ut, quemádmodum ipsi elegérunt ministráre, sic et nos faciámus. [Responsory9] @Commune/C3:Responsory1 [Lectio10] Qui enim labórem fúgiunt et honórem captant, illum se nóverint imitári, qui sessiónem altitudinémque quaesívit: et si non satis terret eos illíus culpa, térreat vel vindícta. Ad haec vitánda prudéntiam nobis reliquérunt Sancti Dei, qui profécto sedébunt; ipsi, inquam, vermículi terrae iudicántes sedébunt. Nescítis, ait Apóstolus, quia et Angelos iudicábimus? Ipsi útique, qui ibant et flebant, mitténtes sémina sua, veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípuolos suos. Qui seminavérunt labórem et vilitátem, metent honórem páriter et quiétem. Pro confusiónem enim sua dúplici et labóre, in terra sua duplícia possidébunt. Unde et dicébat quidam: Vide humilitátem meam et labórem meum. [Responsory10] @Commune/C3:Responsory8 [Lectio11] Non solum autem ipsa vita, sed et promíssio vitae aetérnae et expectátio iustórum, laetítia est, et tanta laetítia, ut omne, quod concupíscitur, ei non váleat comparári. Hanc quoque prudéntiam nobis Apóstoli sancti seminavérunt, quando, recedéntibus his, qui sapiéntiam huius mundi sequebántur, quae stultítia est apud Deum, et prudéntiam carnis, quae mortem operátur et inimíca est Deo; ipsi Dóminuo adhaesérunt. Mártyres vero maniféstum est fortitúdinem seminásse. Porro Confessóres sectáti sunt iustítiam in omni vita sua. Hoc enim ínterest inter Mártyres et Confessóres, quod inter Petrum simul ómnia relinquéntem, et Abraham substántiam mundi in bonos usus expendéntem: sic enim illi consummáti in brevi explevérunt témpora multa; isti vero longa et multímoda traxére martýria. Vírgines sanctae planum est, quia temperántiam seminavérunt, quae sic libídinem calcavérunt. [Responsory11] @Commune/C4:Responsory8 [Lectio12] Hac doctrína nos étiam ínstruit noster caeléstis pater, dux, magíster et légifer Benedíctus, et dírigit gressus nostros in viam pacis. Porro vitae iustítia omníno róborat et ánimat nos, ut tanto magis accendámur ad agénda quae dócuit, quanto certi sumus eum non ália docuísse quam fécerit. Sermo quidem vivus et éfficax, exemplum óperis est, plúrimum fáciens suadíbile quod dícitur, dum monstrat factíbile quod suadétur. In hunc ergo modum sánctitas confórtat, pietátis infórmat, iustítia confírmat. Quantae enim pietátis fuit, quod non solum praeséntibus prófuit, sed et pro futúris sollícitus fuit? Pascit vita, pascit doctrína, pascit intercessióne. Per quam incessánter adiúti, fructificáte et vos, caríssimi, quóniam in hoc pósiti estis, ut eátis et fructum afferátis. Imitémur et hunc; quóniam ad hoc venit, ut formam nbis tráderet, et viam demonstráret. [Responsory12] R. Córpora Sanctórum in pace sepúlta sunt, * Et nómina eórum vivent in generatiónem et generatiónem. V. Sapiéntiam Sanctórum narrent pópuli, † et laudem eórum pronúntiet Ecclésia. R. Et nómina eórum vivent in generatiónem et generatiónem. [Evangelium] @CommuneM/C1 [Ant Laudes] @:Ant Vespera [Capitulum Laudes] !Isa 8:18 v. Ecce ego et púeri mei quos dedit mihi Dóminus in signum, et in porténtum Israël a Dómino exercítuum, qui hábitat in monte Sion. $Deo gratias [Hymnus Laudes] Avéte solitúdinis Claustríque mites íncolæ, Qui pertulístis ímpios Cœtus furéntis tártari. _ Gemmas, et auri póndera, Et dignitátum cúlmina Calcástis et fœdíssima, Quæ mundus offert gáudia. _ Vobis olus cibária Fuére vel legúmina, Potúmque lympha præbuit, Humúsque dura léctulum. _ Vixístis inter áspides, Sævísque cum dracónibus, Porténta nec tetérrima Vos terruére dæmonum. _ Rebus procul mortálibus Mens avolábat férvida, Divúmque juncta cœtui, Hærébat inter sídera. _ Summo Parénti Cœlitum, Magnæque Proli Vírginis, Sancto simul Paráclito, Sit summa laus et glória. Amen. [Versum 2] @:Versum 1 [Ant 2] @Commune/C1 [Oratio] Concéde, quǽsumus omnípotens Deus: * ut ad meliórem vitam Sanctórum tuórum exémpla nos próvocent: § quátenus, quorum solémnia ágimus, étiam actus imitémur. $Per Dominum [Capitulum Sexta] !Sir 44:7 v. Omnes isti in generatiónibus gentis suæ glóriam adépti sunt, et in diébus suis habéntur in láudibus. $Deo gratias [Capitulum Nona] !Sir 44:13 v. Fílii eórum propter illos usque in ætérnum manent: semen eórum et glória eórum non derelinquétur. $Deo gratias [Ant Vespera 3] @:Ant Vespera:s/$/_/gm s/_/;;109/ s/_/;;111/ s/_/;;112/ s/_/;;115/ s/_// [Ant 3] In regeneratióne, * cum séderit Fílius hóminis in sede Majestátis suæ, sedébitis et vos, super sedes duódecim, judicántes duódecim tribus Israël, dicit Dóminus.