@Sancti/10-17 [Rank] S. Margaritæ Mariæ Alacoque Virginis Patronæ Secundæ monasteriorum nostrorum;;Duplex;;5;;ex C6 [Rule] 12 lectiones [Lectio4] @CommuneM/C6 [Lectio5] Margarita Maria Alacoque in pago Diæcesis Augustodunensis honesto genere nata, miro prævenientis gratiæ instinctu a teneris annis viam perfectionis arripuit, uc primos Innocentissimi cordis affectus ad eam interioris vitæ formam, ad quäm divinitus electa erat; composuit. Puellula vix dum rationis compos nihil magis in deliciis habuit, quam genibus positis, iunctisque manibus coelesti sponso sistere se, Ei cor suum dicare, et virginalem devovere castitatem, Ipso interius votum supra ætatem inspirante. Studium placendi Iesu, et pietas in Deiparam, cui se ab illo commendatam novit, pariter crevere cum annis. Ex hoc Christi amore, quem produéta ad plures horas meditatio alebat, ingens exarsit patiendi amor, ut Ei, quem unice diligebat, similem se exhiberet. Hinc corpus ieiuniis, vigiliis, aliisque asperitatibus ad morbum usque amixit: animum vero inter diuturnas vexationes, quas patre orbata à famulis pertulit, ad imaginem Eius, qui mitis est et humilis corde, constanter effingens, brevi ad magnam sanctitatem in ipso sæculo pervenit. [Lectio6] Ordinem Visitationis Sanctae Mariæ, quo a propinquis abesset longius, Paredii ingressa, statim in tirocinio cunctis religiosæ vitæ virtutibus indubium sanctitatis specimen præbuit.. Interim Christus sublimioris orationis dono, internis locutionibus, aliisque charismatis sponsam suam illustrare et ad sua consilia proprius disponere instituit. Inter varias apparitiones illa maxime celebris fuit, qua ante Eucharistiam oranti Iesus semetipsum conspiciendum obtulit, et divinum Cor suum in aperto pectore flammis incensum, et spinis constrictum ostendit, præcepitque, ut pro tali charitate, et ad reparandas ingratorum hominum iniurias illa publicum Cordi suo cultum, magnis propositis gratiarum præmiis, instituendum curaret, et cunctantem humilitatis causa, seque tantæ rei imparem dictitantem, promisso auxilio et prænuntiato successu confirmavit. Exinde fidissima Christi sponsa hoc unum spirare, verbis, exemplis, scriptis, iugi vitæ suæ sacrificio hoc unum quærere visa est, ut sanctissimo Cordi Iesu interior, exteriorque cultus, qualem Ei placere ab Ipso didicerat, ab omnibus tribueretur, quod et tunc fieri mirabiliter cæpit, et postea, approbante sancta Sede, quanto fructu sit perfectum universus orbis catholicus testatur. [Lectio7] Quod enixe à Domino petierat, illustria Eius dona in sui conteraptum verterentur, abunde obtinuit. Nunquam enim defuere domi et foris qui illam misere illusam credentes, aut saltem dubitantes, eius spiritum dicteriis carperent, vel certe assiduis ac duris subiicerent experimentis : in quibus tamen mitissimæ Virginis humilitas, patientia, obedientia, et charitas magis semper eluxerunt. Contumelias quoque ac minas ab extraneis ob nobilern alumnam a tirocinio fortiter dimissam invicta constantia toleravit. Accessere morbi graves, et diuturni, quibus levandis remedia a medicis oblata nocebant. Inter hæc illa in divino Christi Corde absorpta, et igne charitatis eius incensa plura et graviora pati semper optabat. [Lectio8] Extremum morbum patientissime toleranti subito divini iudicii cogitatio tantum iniecit metum, ut cum tremore ac fletu Crucifixum stringens misericordiam sibi precaretur: sed mox consolationes Dei lætificaverunt animam eius. Igitur tamquam consummata charitatis victima, die decima septima Octobris ad sponsum evolavit, annos nata tres et quadraginta. Cælestem eius gloriam miracula confirmaverunt, quibus rite probatis, eam Pius Nonus Pontifex Maximus magna piorum gratulatione quartodecimo Kalendas Octobris Anni Millesimi octingentesimi sexagesimi quarti beatarum Virginum cætum inscripsit. [Lectio9] @Sancti/02-24:Lectio7:s/Tóllite.*// [Lectio10] @Sancti/02-24:Lectio7:s/.* Tóllite/Tóllite/s s/$/~/ @Sancti/02-24:Lectio8:s/Et quantam.*//s [Lectio11] @Sancti/02-24:Lectio8:s/.* Et quantam/Et quantam/s [Lectio12] @Sancti/02-24:Lectio9 [Evangelium] @Sancti/02-24