@Sancti/08-17bmv [Ant Matutinum] @Sancti/08-15t::3 s/;;\d+// (sed feria 2) @Sancti/08-15t::1 s/;;\d+// ;; ;; ;; ;; ;; @Sancti/08-15t::6 s/;;\d+// (sed feria 2) @Sancti/08-15t::2 s/;;\d+// ;; ;; ;; ;; ;; [Lectio1] De Sermóne sancti Joánnis Damascéni !Oratio II de Dormit. Deiparæ, n. 16 Jubilémus in arca Dómini Dei toto ánimo, et muri cadent Jerichuntíni, contrariárum, ínquam, potestátum inféstæ munitiónes. Cum David exsultémus spíritu: Arca enim Dómini hódie requiévit. Clamémus cum Gabriéle, qui primum locum óbtinet inter Angelos: Ave, grátia plena; Dóminus tecum. Ave, gáudii pélagus inexhaustum: ave, únicum molestiárum levámen : ave, ómnium cordis dolórum medicaméntum. Ave,sancta Virgo, per quam mors quidem fuit expúlsa, vita autem introdúcta. [Lectio2] Tu vero, o sacrórum sepulcrorum sacratissimum post Dómini quidem sepulcrum, quod vitæ dedit princípium, quod fuit fons resurrectiónis: (tecum enim loquar, tamquam cum animáto): úbinam est aurum, quod manus Apostolórum in te condidérunt? Ubi divítiæ, quæ consúmi néqueunt? Ubi pretiósus ille thesáurus, qui vitam suscépit? Ubi novum volúmen, in quo ineffabíliter Dei Verbum sine manu inscríptum fuit? Ubi abyssus grátiæ, ubi pélagus curatiónum? Ubi est desiderabile illud Deíparæ Vírginis corpus? [Lectio3] Quid quæritis in sepúlcro eam, quæ ad cæléstia transláta est tabernácula? Cur a me custódiæ ratiónem expóscitis? Non possum ego divínis jussis resistere. Sacrosanctum illud corpus, quod mihi quoque sanctitátem impertívit, ac pretiosíssimi unguénti fragrántia me replévit, et divínum templum effécit, relíctis sindónibus, ábiit raptum sublíme, comitántibus Angelis, Archangelis et ómnibus cæléstibus poténtiis. Nunc me circúmdant Angeli, nunc divína in me hábitat grátia. Ego evási officína medicínæ ægrotantibus: ego fons perénnis curatiónum: ego remédium advérsus dæmones: ego cívitas refúgii ómnibus ad me confugiéntibus.