@Sancti/08-16bmv [Ant Matutinum] @Sancti/08-15::1 s/;;\d+// ;; ;; ;; ;; ;; @Sancti/08-15::2 s/;;\d+// ;; ;; ;; ;; ;; [Lectio1] De Sermóne sancti Joánnis Damascéni !Oratio II in Dormit. Deiparæ, n. 15 Nos, qui Deum cólimus, Deum, inquam, non ex nihilo prodúctum, sed sempitérnum ex sempitérno, omníque causa, ratióne et cogitatióne tum témporis tum natúræ superiórem; Dei Matrem honorámus et venerámur: non quod divinitátem ejus ortum ex ea traxísse statuámus (Dei síquidem generátio témpore caret, eamdémque cum Patre æternitátem habet), verum secúndam nativitátem confitémur, per voluntáriam carnis susceptiónem, cujus causam et nóvimus, et láudibus efférimus. Propter nos enim, ac nostræ salútis causa incarnátur, qui sine inítio incorpóreus est, ut símili per símile salútem áfferat: atque assúmpta sine viríli compléxu carne, ex hac sacra Vírgine páritur, ipse totus Deus manens, et totus homo factus: ipse totus Deus una cum carne sua, totúsque homo cum sua divinitáte. Ad hunc modum Dei Matrem Vírginem istam agnóscimus, ejúsque dormitiónem celebrámus. [Lectio1] (rubrica 1617) @Sancti/08-18bmv:Lectio4o [Lectio2] Hanc Dei incarnáti Matrem nos, qui eo locupletáti sumus,ut Christi pópulus et simus et dicámur, sacris hódie cánticis prædicémus; hanc noctúrnis statiónibus honorémus; hanc ánimi et córporis mundítia oblectémus: hanc, inquam, vere puram, atque ómnibus post Deum puritáte præstántem. Solent enim simília simílibus exsultáre. Hanc misericórdia et commiseratióne erga egénos colámus et observémus. Si enim Deus nulla re æque cólitur, atque misericórdia: quis contradícet Matrem quoque non lætári simílibus? [Lectio2] (rubrica 1617) @Sancti/08-18bmv:Lectio5o [Lectio3] Hæc ineffabilem divínæ in nos dilectiónis abyssum pu-blicávit. Per hanc diutúrnum illud bellum, quod cum Creatóre gerebátur, profligátum fuit; per hanc nobis cum eo reconciliatio sancíta, paxque et grátia donáta est: unde Angeli una cum homínibus choros ágitant, et qui prius contémptui erámus, Dei fílii effécti sumus. Ex ea vite uvam collégimus: ex ea immortalitátis germen excérpsimus. Hæc nobis ómnia bona conciliávit. In hac Deus homo factus est, et homo Deus. Et quid hoc admirabílius? quid beátius? [Lectio3] (rubrica 1617) @Sancti/08-18bmv:Lectio6o