@Sancti/08-12oct [Ant Matutinum] @Sancti/08-10::3 s/;;\d+// ;; ;; ;; ;; ;; @Sancti/08-10::6 s/;;\d+// ;; ;; ;; ;; ;; [Lectio1] De Sermone S. Augustini Episcopi !Ex Sermo 30, de Sanctis Legimus Ananiam, Azariam et Misaelem beatissimos pueros a rege in camino ignis inclusos in poenarum suarum deambulasse flammis, et igneos globos pedibus conculcasse. Unde et beatus Laurentius non minori gloria est praeferendus; siquidem illi in poenarum suarum flammis ambulant, hic et in ipso supplicii sui igne discumbit; illi vestigiis pedum conculcaverunt incendia, iste laterum suorum diffusione extinxit. [Lectio2] Iterum beatus Laurentius in dorsum supinus vertitur, et renes ejus ignibus exuruntur; ut impleretur psalmi prophetia quae dicit ex persona Laurentii: Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos, et cor meum. Duplici se utique postulat igne comburi. Nam si de uno et solo mundi igne loqueretur, sufficeret renes tantum exurendos incendiis obtulisse. Cor autem nisi Christi flamma non urit. [Lectio3] Oremus igitur, fratres, beatum Laurentium, qui dum fide sua persecutoris flammas vicit, ostendit nobis per ignem fidei gehennae incendia superare, et amore Christi diem judicii non timere. Nos vero, fratres dilectissimi, si ad consortium sanctorum martyrum pervenire volumus, de imitatione martyrum cogitemus. Debent enim in nobis aliquid de suis virtutibus recognoscere, ut pro nobis dignentur Dominum supplicare. [Lectio94] @Sancti/08-12