[Officium] In Octava S. P. N. Benedicti Abbatis [Rank] ;;Duplex majus;;4.1;;ex SanctiM/07-11M [Rule] 12 lectiones [Oratio] Excita, Dómine, in Ecclésia Spíritum, cui beátus Pater noster Benedíctus Abbas servívit: ut, eódem nos repléti, studeámus amáre, quod amávit; et ópere exercére, quod dócuit. $Per Dominum [Lectio1] De libro tértio Regum !3 Reg 17:2-9 2 Et factum est verbum Dómini ad Elías Thesbíten, dicens: 3 Recéde hinc, et vade contra oriéntem, et abscóndere in torrénte Carith, qui est contra Jordánem, 4 et ibi de torrénte bibes: corvísque præcépi ut pascant te ibi. 5 Abiit ergo, et fecit juxta verbum Dómini: cumque abiísset, sedit in torrénte Carith, qui est contra Jordánem. 6 Corvi quoque deferébant ei panem et carnes mane, simíliter panem et carnes vésperi, et bibébat de torrénte. 7 Post dies autem siccátus est torrens: non enim plúerat super terram. 8 Factus est ergo sermo Dómini ad eum, dicens: 9 Surge, et vade in Saréphta Sidoniórum, et manébis ibi: præcépi enim ibi mulíeri víduæ ut pascat te. [Lectio2] !3 Reg 17:10-14 10 Surréxit, et ábiit in Saréphta. Cumque venísset ad portam civitátis, appáruit ei múlier vídua cólligens ligna, et vocávit eam, dixítque ei: Da mihi páululum aquæ in vase ut bibam. 11 Cumque illa pérgeret ut afférret, clamávit post tergum ejus, dicens: Affer mihi, óbsecro, et buccéllam panis in manu tua. 12 Quæ respóndit: Vivit Dóminus Deus tuus, quia non hábeo panem, nisi quantum pugíllus cápere potest farínæ in hýdria, et páululum ólei in lécytho: en cólligo duo ligna ut ingrédiar et fáciam illum mihi et fílio meo, ut comedámus, et moriámur. 13 Ad quam Elías ait: Noli timére, sed vade, et fac sicut dixísti: verúmtamen mihi primum fac de ipsa farínula subcinerícium panem párvulum, et affer ad me: tibi autem et fílio tuo fácies póstea. 14 Hæc autem dicit Dóminus Deus Israël: Hýdria farínæ non defíciet, nec lécythus ólei minuétur, usque ad diem in qua Dóminus datúrus est plúviam super fáciem terræ. [Lectio3] !3 Reg 17:15-19 15 Quæ ábiit, et fecit juxta verbum Elíæ: et comédit ipse, et illa, et domus ejus: et ex illa die 16 hýdria farínæ non defécit, et lécythus ólei non est imminútus, juxta verbum Dómini quod locútus fúerat in manu Elíæ. 17 Factum est autem post hæc, ægrotávit fílius mulíeris matrisfamílias, et erat languor fortíssimus, ita ut non remanéret in eo hálitus. 18 Dixit ergo ad Elíam: Quid mihi et tibi, vir Dei? ingréssus es ad me, ut rememoraréntur iniquitátes meæ, et interfíceres fílium meum? 19 Et ait ad eam Elías: Da mihi fílium tuum. Tulítque eum de sinu ejus, et portávit in cœnáculum ubi ipse manébat, et pósuit super léctulum suum. [Lectio4] !3 Reg 17:20-24 20 Et clamávit ad Dóminum, et dixit: Dómine Deus meus, etiámne víduam apud quam ego utcúmque susténtor, afflixísti ut interfíceres fílium ejus? 21 Et expándit se, atque mensus est super púerum tribus vícibus, et clamávit ad Dóminum, et ait: Dómine Deus meus, revertátur, óbsecro, ánima púeri hujus in víscera ejus. 22 Et exaudívit Dóminus vocem Elíæ: et revérsa est ánima púeri intra eum, et revíxit. 23 Tulítque Elías púerum, et depósuit eum de cœnáculo in inferiórem domum, et trádidit matri suæ, et ait illi: En vivit fílius tuus. 24 Dixítque múlier ad Elíam: Nunc in isto cognóvi quóniam vir Dei es tu, et verbum Dómini in ore tuo verum est. [Lectio5] Sermo sancti Odónis Abbatis !Sermo de S. Benedicto Abb., In fine Ubicumque sancta Ecclésia diffunditur, per tribus, per natiónes, per linguas, laus Benedícti frequentátur. Si enim in multitúdine pópuli dígnitas regis est, ut ait Sálomon, quantam putámus esse dignitátem istíus regis, quem tam numerósus proséquitur exércitus monachórum? Quis umquam rex aut imperátor in tantis mundi pártibus imperávit, aut ex tam divérsis natiónibus sibi tantas legiónes condúxit, quantas vidélicet iste cujúslibet sexus et ætátis in Christi milítia voluntárie jurátas dispónit? [Lectio6] Quem quasi præsentem intuéntes, et vexíllum institutiónis sequéntes, diabólicas ácies viríliter infríngunt. Quibus illud prophéticum coaptátur: Erunt óculi tui vidéntes præceptórem tuum. Dénique fidélis opínio est, quod unusquísque sanctórum cum illis surget in regeneratióne, quos Dómino aquisívit. Cum ígitur univérsi hujúsce institutiónis ejus sequáces in unum coácti fúerint, quale signum apostolátus Benedícto tunc ille copiósus exércitus se ipsum exhibébit? O quali gáudio tunc ille tripudiábit, qui sese illis cohortibus immiscére potúerit! [Lectio7] Nunc omnes vel loco vel afféctu vicíni in eum cordis intúitum dírigant, ómnia enim ómnibus factus est. Habent enim púeri formam in púero, quam sequántur, ut, quóniam ad exémplum Isaac Deo obláti sunt, primórdia sua cáveant fermentáre. Ac deínceps quique per ætátum successiónes sint perfécti sensu, ut a patérna sui nutrícii pietáte non degénerent; ne forte, si ab excellentióri gradu ceciderint, grávius elidántur. Sed et nos, quicúmque delíquimus, nullo modo ab speránda clementia deficiámus; quia vivens et post óbitum mórtuos suscitávit, confrácta restaurávit, desperáta curávit. [Lectio8] Et quamvis non fecerimus ejus voluntátem, Dóminum tamen invocémus eum, et sint óculi nostri in manibus ejus intendéntes, donec ipse suos attóllat super nos, et misereátur nostri. Sit nobis semper Benedíctus in corde, Benedíctus in ore, Benedíctus in actu, quátenus, si qua virtus, si qua laus disciplínæ, ut, illud Apostólicum imitántes, quæ vídimus in illo, et audívimus in illo, et audívimus ab illo, sectémur, ut nobíscum sit Deus pacis per ipsum, in sæcula sæculórum. Amen. [Lectio9] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 19:27-29 In illo témpore: Dixit Petrus ad Jesum: Ecce nos relíquimus ómnia, et secúti sumus te: quid ergo erit nobis? Et réliqua. _ Homilía sancti Bernárdi Abbatis !In op. Gaufridi Abb.: Deolamationes de Colloquio Simonis cum Jesu. I. Arbitror verba lectiónis hujus ea esse, de quibus ad immortálem Sponsum a fínibus terræ clamat Ecclésia: Propter verba labiórum tuórum ego custodívi vias duras. Hæc nempe sunt verba, quæ contémptum mundi in universo mundo, et voluntáriam persuasére homínibus paupertátem. Hæc sunt, quæ mónachis claustra replent, desérta anachorétis. Hæc, inquam sunt verba, quæ Ægyptum spóliant, et óptima quæque ejus vasa dirípiunt. Hic sermo vivus et éfficax, convértens ánimas felíci æmulatióne sanctitátis et veritátis promissióne fidéli. [Lectio10] !n. II Nam et mundus transit, et concupiscentia ejus et relínquere hæc magis éxpedit quam relínqui. Ecce, inquit, relíquimus ómnia, et secúti sumus te: nimírum, quia exsultávit ut gigas ad curréndam viam, nec curréntem sequi póteras onerátus. Sed nec inútilis commutátio, pro Eo, qui super ómnia est ómnia reliquísse: nam et simul cum Eo donántur ómnia, et ubi apprehenderis Eum, erit unus ipse ómnia in ómnibus, qui pro Ipso ómnia reliquerunt. Omnia sane díxerim, non tantum possessiónes, sed étiam cupiditátes, et eas máxime. [Lectio11] !n. XXVIII et sq. Petrus cogitátum suum jactans in Dómino, et omnem sollicitúdinem suam in eum projíciens, certus quod illi foret cura de eo, relíquit ómnia, et secútus est Dóminum, ne intérrogans quidem de præmio, domec ex perículo dívitum, quod Salvátor prosequebátur, súmeret occasiónem percontándi: Quid ergo erit nobis? Ait illi Jesus: Amen, dico vobis. Verbum confirmatiónis præmíttitur: magnum nóveris esse, quod séquitur. In regeneratióne sedébitis et vos. Consequémini, ait, quem sequímini, ut, cum ipse séderit, et vos páriter sedeátis. O séssio! Quis mihi tríbuat, ut dignis éxprimam verbis, quod de sessióne hac cordis affectióne concípio? Immo quis tribuat mihi sessiónis hujus imperturbáta frui réquie, quam desídero, quam cúpio, quam requíro? [Lectio12] !n. XXXI et sq. Ecce enim, ut dixi, nihil in me sedet, sed cuncta in motu sunt, ómnia nutant, flúctuant univérsa. Postrémo, ubi concupíscit adhuc caro adversus spíritum, spíritus adversus carnem: quidnam hóminis sedére vidétur? Jam quidem sedet Fílius hóminis in sede majestátis: síquidem ascéndit in cælum, sedet a dextris Dei. Sed, cum séderit, dictum est: hoc est, apparúerit sedens, sicut Apóstolus ait: Cum enim apparúerit Christus vita vestra, tunc et vos apparébitis cum ipso in glória. Quid gloriósius? Júdicent nunc, et præjudicent supérbiæ fílii: cum rege suo sédeant, qui sibi látera Aquilónis elégit: transíbimus, et ecce non erunt. [Evangelium] @Commune/C5b