[Officium] Septima die infra Octavam S. P. N. Benedicti Abbatis [Rank] ;;Semiduplex;;2;;ex SanctiM/07-11M [Rule] No secunda Vesperas 3 Lectio [Ant Matutinum] @SanctiM/07-11M::5 s/;;.*// ;; ;; ;; ;; ;; @SanctiM/07-11M::6 s/;;.*// [Lectio1] De libro secundo Dialogorum S. Gregórii Papæ !Cap. 32 Quodam die cum fratribus ad agri opera fuerat egressus. Quidam vero rústicus, defúncti filii corpus in ulnis ferens, orbitátis luctu æstuans, ad monastérium venit, Benedíctum Patrem quæsivit. Cui cum dictum esset, quia idem Pater cum frátribus in agro morarétur, prótinus ante monasterii januam corpus exstincti filii projecit, et dolóre turbátus, ad inveniéndum venerabilem Patrem sese in cursum cóncitus dedit. Eadem vero hora vir Dei ab agri ópere jam cum fratribus revertebátur. Quem mox ut orbátus rústicus aspéxit, clamare cœpit: Redde fílium meum, redde fílium meum. [Lectio2] Vir autem Dei in hac voce substitit dicens: Numquid ego fílium tuum tibi abstuli? Cui ille respóndit: Mórtuus est, veni, resúscita eum. Quod ut mox Dei fámulus audívit, valde contristátus est, dicens: Recédite, fratres, recédite, hæc nostra non sunt, sed sanctórum Apostolórum, Quid nobis ónera vultis impónere, quæ non póssumus portare? At ille, quem nímius cogébat dolor, in sua petitióne pérstitit, jurans, quod non recéderet, nisi ejus fílium resuscitáret. [Lectio3] Quem mox Dei fámulus inquisívit, dicens: Ubi est? Cui ille respondit: Ecce corpus ejus ad jánuam monasterii jacet. Quo cum vir Dei cum fratribus pervenísset, flexit génua, et super corpúsculum infántis incubuit, seséque érigens, ad cælum palmas teténdit, dicens: Dómine, non aspícias peccáta mea, sed fidem hujus hóminis, qui resusicitári fílium suum rogat, et redde in hoc corpúsculum ánimam, quam abstulísti. Vix in oratióne verba compléverat, et, regrendiénte ánima, ita corpúsculum púeri omne contrémuit, ut sub óculis ómnium, qui áderant, apparuerit concussióne mirífica tremendo palpitásse. Cujus mox manum tenuit, et eum patri viventem atque incolumem dedit.