@Sancti/07-16 [Rule] 12 lectiones [Lectio5] @Sancti/07-16:Lectio4 [Lectio6] @Sancti/07-16:Lectio5:s/ Nec.*// [Lectio7] @Sancti/07-16:Lectio5:s/.* (?=Nec)// [Responsory7] @Commune/C11:Responsory6 (sed rubrica cisterciensis) @CommuneCist/C11 [Lectio8] @Sancti/07-16:Lectio6 [Responsory8] @Sancti/09-08:Responsory5:s/Nativitátem/Commemoratiónem/ [Lectio9] (rubrica cisterciensis) Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam. !Luk. 11:27-28 In illo témpore: Loquénte Jesu ad turbas; extóllens vocem quædam múlier de turba, dixit illi: Beátus venter, qui te portávit. Et réliqua. _ Homilía sancti Bernárdi Abbátis. !Serm. 4. de Assumpt. B. M. V. Quaenam póterit lingua, etiámsi Angélica sit, dignis extóllere láudibus Vírginem Matrem; matrem autem non cujuscúmque, sed Dei? Duplex nóvitas‚ duplex prærogatíva: duplex miráculum, sed digne prorsus aptissiméque convéniens. Neque enim fílius álius vírginem‚ nec Deum décuit partus alter. Vide enim quam maniféste sibi cóncinant Vírginis nostræ cánticum‚ et nuptiále carmen: nimírum, cujus úterus, sponsi thálamus fuit. Audi Maríam in Evangélio: Respéxit, inquit, humilitátem ancíllæ suæ. Audi eámdem in epithalámio: Cum esset Rex, inquit, in accúbitu suo, nardus mea dedit odórem suum. Nardus quippe herba húmilis est, et pectus purgat: ut maniféstum sit, humilitátem nardi nómine designári, cujus odor et decor invénerit grátiam apud Deum. [Responsory9] @Commune/C11:Responsory7:s/sanctam festivitátem/solémnem Commemoratiónem/ [Lectio10] (rubrica cisterciensis) Síleat misericórdiam tuam, Virgo beáta‚ si quis est, qui invocátam te in necessitátibus suis sibi memínerit defuísse. Nos quidem sérvuli tui céteris in virtútibus congaudémus tibi, sed in hac pótius nobis ipsis. Laudámus virginitátem, humilitátem mirámur: sed misericórdia míseris sapit dúlcius, misericórdiam ampléctimur chárius‚ recordámur sæpius, crébrius invocámus. Hæc est enim quæ totíus mundi reparatiónem obtínuit, salútem ómnium impetrávit. Constat enim pro univérso génere humáno fuísse sollícitam, cui dictum est: Ne tímeas María, invenísti grátiam, útique quam quærébas. Quis ergo misericórdiæ tuæ, o Benedícta, longitúdinem et latitúdinem, sublimitátem et profúndum queat investigáre? [Lectio11] (rubrica cisterciensis) Longitúdo misericórdiæ ejus usque in diem novíssimum invocántibus eam súbvenit univérsis. Latitúdo ejus replet orbem terrárum, ut tua quoque misericórdia plena sit omnis terra. Sic et sublímitas ejus civitátis supérnæ invénit restauratiónem, et profúndum ejus sedéntibus in ténebris et in umbra mortis obtínuit redemptiónem. Per te enim cœlum replétum, inférnus evacuátus est, instaurátæ ruínæ cœléstis Jerúsalem, expectántibus míseris vita pérdita data. Sic potentíssima et piíssima cháritas et afféctu compatiéndi, et subveniéndi abúndat efféctu, æque lócuples in utróque. Ad hunc ígitur fontem sitibúnda próperet ánima nostra: ad hunc misericórdiæ cúmulum tota sollicitúdine miséria nostra recúrrat. [Lectio12] (rubrica cisterciensis) !Serm. in Nativ. B. M. V. Sed quid de ejus supereminéntia loquar? Cui enim Angelórum aliquándo dictum est: Spíritus sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi: ideóque et quod nascétur ex te Sanctum vocábitur Fílius Dei? Dénique Véritas de terra orta est, non de Angélica creatúra: nec Angelos, sed semen Abrahæ apprehéndit. Magnum est Angelo ut miníster sit Dómini; sed Maria sublímius quiddam méruit, ut sit Mater. Fœcúnditas ítaque Vírginis superéminens glória est, tantóque excelléntior Angelis facta múnere singulári quanto differéntius præ minístris nomen Matris accépit. Hanc invénit grátiam plena jam grátia, ut charitáte férvida, virginitáte íntegra, humilitáte devóta, fíeret nihilóminus sine viri cognitióne grávida‚ sine muliébri dolóre puérpera; Parum est: Quod ex ea natum est, Sanctum vocátur, et est Fílius Dei.