[Officium] Quinta die infra Octavam S. P. N. Benedicti Abbatis [Rank] ;;Semiduplex;;2;;ex SanctiM/07-11M [Rule] 3 Lectio [Ant Matutinum] @SanctiM/07-11M::3 s/;;.*// ;; ;; ;; ;; ;; @SanctiM/07-11M::4 s/;;.*// ;; ;; ;; ;; ;; [Lectio1] De libro secúndo Dialogórum sancti Gregórii Papæ !Cap. 21 In Campániæ regióne fames incubuerat, magnæque omnes alimentórum indigentia coangustábat. Jamque in Benedícti monastério tríticum déerat: panes vero pene omnes consumpti fúerant, ut non plus quam quinque ad refectiónis horam fratribus inveníri potuissent.Cumque eos venerabilis Pater contristátos cérneret, eórum pusillanimitátem stúduit modésta increpatióne corrígere, et rursum promissióne subleváre, dicens: Quare de panis inópia vester ánimus contristátur? hódie quidem minus est, sed die crástina abundánter habébitis. Sequenti autem die ducénti farínæ módii ante fores cellæ in saccis invénti sunt: quos omnipotens Deus quibus deferéntibus transmisísset, nunc usque manet incógnitum. Quod cum fratres cérnerent, Dómino grátias deferéntes, didicérunt jam de abundantia nec in egestáte dubitare. [Lectio2] !Cap. 28 Eo quoque témpore quo alimentórum inópia Campániam gráviter affligebat, vir Dei divérsis indigentibus monastérii sui cuncta tribúerat, ut pene nihil in cellário, nisi parum quid ólei in vase vítreo remanéret. Tunc quidam subdiáconus, Agapítus nómine, advenit, magnópere póstulans, ut sibi aliquántulum ólei dari debuísset. Vir autem Dómini, qui cuncta decréverat in terra tribúere, ut in cælo ómnia reserváret, hoc ipsum parum, quod remánserat ólei, jussit peténti dari. Mónachus vero, qui cellárium tenébat, audívit quidem jubéntis verba, sed implére dístulit. Cumque post paululum, si id, quod jússerat, datum esset, inquíreret, respóndit mónachus se mínime dedísse: quia, si illud ei tribúeret, omníno nihil frátribus remanéret, Tunc irátus, áliis præcépit, ut hoc ipsum vas vítreum, in quo parum ólei remansísse videbátur, per fenéstram projícerent, ne in cella áliquid per inobediéntiam remaneret. Factúmque est.Sub fenéstra autem eádem ingens præcipítium patébat, saxórum mólibus ásperum. [Lectio3] Projectum ítaque vas vítreum venit in saxis, sed sic mansit incólume, ac si projéctum mínime fuísset, ita ut neque frangi, neque óleum effúndi potuísset. Quod vir Dómini præcépit levári, atque, ut erat íntegrum, peténti tríbui. Tunc colléctis frátribus, inobedientem mónachum de infidelitáte sua et supérbia coram ómnibus increpávit. Qua increpatióne compléta, sese cum eísdem frátribus in oratiónem dedit. In eo autem loco, ubi cum frátribus orábat, vácuum erat ab óleo dólium et coopértum. Cumque sanctus vir in oratióne persisteret, cœpit operimentum ejúsdem dólii, óleo excrescente, sublevári. Quo commóto atque subleváto, óleum quod excréverat, ora dólii tránsiens, paviméntum loci, in quo incubuerat, inundábat. Quod Benedíctus, Dei fámulus, ut aspéxit, prótinus oratiónem complévit, atque in paviméntum óleum deflúere cessávit.