@Sancti/06-27oct [Rule] 3 lectio (rubrica Cisterciensis) Psalmi Feria [Ant Matutinum] @Sancti/06-24::5 s/;;.*// ;; ;; ;; ;; ;; @Sancti/06-24::6 s/;;.*// [Lectio1] Sermo sancti Bedæ venerábilis Presbyteri !Homil. Lib. 2, n. 14 Præcursoris Dómini natívitas, sicut sacratíssima lectiónis evangélicæ prodit história, multa miraculórum sublimitáte refúlget, quia nímium decébat, ut ille, quo major inter natos mulíerum nemo surréxit, majóre præ céteris Sanctis in ipso mox ortu virtútum júbare clarésceret. Senes ac diu infecúndi paréntes dono nobilíssimæ prolis exsúltant; ipsi patri, quem incredúlitas mutum reddiderat, ad salutándum novæ præcónem grátiæ os et lingua reserátur. Nec solum facúltas Deum benedicéndi restitúitur, sed de eo étiam prophetándi virtus augétur. Excitáti fama facti, omnes vicíni admiratióne ac metu percellúntur, ómnium, qui audiére circumquáque, ad advéntum novi prophétæ corda præparántur. [Lectio2] Unde mérito sancta per orbem Ecclésia, quæ tot beatórum Mártyrum victórias, quibus ingréssum regni cæléstis meruére, frequéntat, hujus tantúmmodo post Dóminum étiam nativitátis diem celebráre consuévit. Quod nullatenus sine evangélica auctoritate in consuetúdinem venísse credéndum est: sed atténtius ánimo recondéndum, quia, sicut, nato Dómino, pastóribus appárens Angelus ait: Ecce evangelízo vobis gáudium magnum, quod erit omni pópulo, quia natus est vobis hódie Salvátor, qui est Christus Dóminus: ita étiam Angelus nascitúrum Zacharíæ prædicans Joannem, Et erit, inquit, gáudium tibi et exsultátio, et multi in nativitáte ejus gaudébunt. Erit enim magnus coram Dómino. [Lectio3] Jure ígitur utriúsque natívitas festa devotióne celebrátur: sed in illíus tamquam in Christi Dómini, tamquam in Salvatóris mundi, tamquam in Fílii Dei omnipoténtis, tamquam in solis justítiæ nativitáte, omni pópulo gáudium evangelizátur. In hujus autem tamquam in præcursóris Dómini, in servi Dei exímii, in lucérnæ ardéntis et lucéntis exórtu, multi gavisúri memorantur.Iste magnus coram Dómino esse narrátur: de illa prophéta testátur: Quóniam magnus Dóminus et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non erit finis. Iste, peccatorum consortia declinans, ab omni, quod inebriari potest, abstinebat: ille inter peccatores conversatus, peccati omnis immunis permansit. Hic adhuc ex utero matris Spiritu Sancto repletus est. In illo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, qui dono sui Spiritus sedem sibi uteri virginalis, in quo carnem susciperet, ipse consecravit. [Lectio1] (rubrica tridentina) @Sancti/06-25oct:Lectio4 [Lectio2] (rubrica tridentina) @Sancti/06-25oct:Lectio5 [Lectio3] (rubrica tridentina) @Sancti/06-25oct:Lectio6