@Sancti/06-26oct [Rule] 3 lectio (rubrica Cisterciensis) Psalmi Feria [Ant Matutinum] @Sancti/06-24::3 s/;;.*// ;; ;; ;; ;; ;; @Sancti/06-24::4 [Lectio1] Sermo sancti Augustíni Epíscopi !Sermo 291, In Nativ. S. Joannis Bapt. n. 1 et 2 Quem diem celebrámus hodiérnum, vobis dici non opus est, quia omnes, cum Evangélium legerétur, audístis. Hódie accepimus sanctum Joannem Dómini præcursórem, stérilis fílium nuntiantem Vírginis Fílium, sed tamen servum nuntiántem Dóminum. Quia enim ventúrus erat per Vírginem Deus homo, præcéssit eum de stérili mirábilis homo: ut, cum se indígnum dicit, cujus calceaménti corrígiam solvat mirábilis homo agnoscátur Deus homo. Miráre Joannem, quantum potes: Christo próficit, quod miráris. Próficit, inquam, Christo, non quia tu præstas áliquid Christo, sed ut tu profícias in Christo. [Lectio2] Miráre ergo Joánnem, quan potes. Audísti, quod miréris. Annuntiatur per Angelum patri sacerdóti: vocem aufert Angelus patri non credénti; rémanet mutus, in fílii nativitáte exspéctans linguam. Concépit stérilis, concépit et anus: gémina infecúnditas, sterílitas et ætas. Dícitur ab Angelo, qualis futúrus sit: implétur in eo, quod dícitur; et quod máxime mirándum est, implétur Spíritu Sancto adhuc ex útero matris suæ. Deínde, veniente María sancta, exsúltat in útero; et quem non póterat vócibus, salútat mótibus. Náscitur, dat patri vocem; pater loquens dat fílio nomen: mirántur omnes tantam grátiam. Quid enim áliud quam grátia? Ubi enim Joánnes iste proméruit Deum? Ubi proméruit Deum, ántequam esset, qui promererétur? O grátia gratis data! [Lectio3] Mirántur omnes, cobstupe scunt, et motu cordis sui dicunt, ut scriberétur nobis, quod legerétur: Quid, putas, erit puer iste? Nam manus Dómini cum illo. Quid, putas, erit puer iste? Excédit metas humánæ natúræ. Nóvimus púeros: sed, quid, putas, erit puer iste? Quare dicis, Quid, putas, erit puer iste? Manus enim Dómini cum illo. Quia manus Dómini cum illo est, jam scimus; sed quid erit, nescímus. Utique valde magnus erit, qui tam magnus cœpit. Quid erit, qui tantíllus, tantus est? Quid erit? Hebéscit humána infírmitas, ómnium considerántium corda contremíscunt: Quid, putas, erit puer iste? Magnus erit: sed quid erit, qui major illo erit? Valde iste magnus erit; sed quid erit, qui isto magno major erit? Si ille, qui modo cœpit esse, tam magnus erit, quid erit, qui erat?