[Officium] S. Viti, Martyris et Patroni Bohemiæ [Rank] ;;MM. maj.;;4;;ex C2 [Rule] Psalmi Dominica 12 lectiones in 1 Nocturno Lectiones ex Commune in 2 loco; [Oratio] Da Ecclésiæ tuæ, quæsumus, Dómine, sancto Mártyre tuo Vito intercedénte supérbe non sápere, § sed tibi plácita humilitáte profícere, * ut prava despíciens; § quæ recta sunt, líbera exérceat charitáte. $Per Dominum [Lectio5] Vitus ádmodum puer ínscio Patre baptizátus est: quod cum ille rescivísset, nihil prætermísit, quo fílium a Christiána pietáte removéret, qua in voluntáte permanéntem Valeriáno Júdici verbéribus castigándum trádidit. Sed nihilóminus in senténtia persístens, Patri tráditus est. Dum vero eum Pater grávius puníre cógitat; Vitus Angeli mónitu comitántibus Modésto atque Crescéntia ejus educatóribus migrant in aliénas terras. [Lectio6] Ibi eam Sanctitátis laudem adéptus est, ut ejus fama ad Diocletiánum perláta, ipsum Imperátor accérseret, ut fíliam suam a dæmone vexátam liberáret. Qua liberála cum ei amplíssimis præmiis ingrátus Imperátor, ut Deos venerarétur, persuadére non potuísset, una cum Modésto et Crescéntia vínculis constríctum mittit in cárcerem. [Lectio7] Quos ubi constantióres esse réperit, demítti jubet in ingens vas liquáto plumbo, fervénti resína ac pice plenum : in quo cum trium puerórum hebræórum more divínos hymnos cánerent ; inde erépti leóni objiciúntur, qui se prostérnens, eórum pedes lambébat. Quare ira inflammátus Imperátor, quod multitúdinem vidébat miráculo commovéri, eos in calásta sterni jubet, et ita cædi eórum membra et ossa divélli. [Lectio8] Quo témpore tonítrua, fúlgura, magníque terræmótus fuére, quibus templa Deórum corruérunt, et multi oppréssi sunt. Eórum Relíquias Floréntia nóbilis fœmina unguéntis condítas honorífice sepelívit. Sancti Viti bráchium a Beáto Wencesláo templo Metropolitáno, quod ipse Pragæ constrúxerat, dono datum. Ejúsdem ossa Cárolus IV. Imperátor Ticinénsi ex urbe accépta, in eádem æde collocávit. [Lectio9] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaeum. !Mat 10:34-42 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis : Nolíte arbitrári, quia pacem vénerim míttere in terram, non veni pacem míttere, sed gládium. Et réliqua. _ Homilía S. Hilárii Epíscopi. !Homilía 13. in Evangelia. Quæ est ista divísio? inter prima enim legis præcépta accépimus: Honóra patrem tuum et matrem tuam. Et ipse Dóminus ait: Pacem relínquo vobis, pacem meam do vobis. Quid sibi vult missus pótius gládius in terram, et separátus a patre fílius, et fília a matre, et nurus advérsus socrum, et hómines doméstici, ejus inimíci? Igitur exínde pública authóritas impietáti præfértur. [Lectio10] Ubíque ódia, ubíque bella, et gládius Dómini inter patrem et fílium, et inter fíliam matrémque desæviens. Gládius telórum ómnium telum acutíssimum est, in quo sit jus potestátis, et judícii sevéritas, et animadvérsio peccatórum. Et, hujus quidem teli nómine, novi Evangélii prædicatiónem appellátam frequens in Prophétis auctóritas est. [Lectio11] Dei ergo verbum nuncupátum meminérimus in gládio; qui gládius missus in terram est, id est, prædicátio ejus hóminum córdibus infúsa. Fitque gravis in domo una dissénsio, et doméstica novo hómini erunt inimíca; quia ille, per verbum Dei divísus ab illis, manére et intérior et extérior, id est, et corpus et anima, in spíritus novitáte gaudébit. [Lectio12] Pergit deínde eódem præceptórum et intelligéntiæ decúrsu. Nam, posteáquam relinquénda ómnia, quæ in sæculo charíssima sunt, imperáverat, adjécit: Qui non áccipit crucem suam, et séquitur me, non est me dignus; quia Qui Christi sunt, crucifixérunt corpus cum vítiis et concupiscéntia. Et indígnus est Christo, qui non crucem suam, in qua compátimur, commórimur, consepelímur, conresúrgimus, accípiens, Dóminum sit secúrus, in hoc sacraménto fídei, spíritus novitáte victúrus. [Evangelium] @Commune/C2a