[Officium] Ss. Innocentium [Rank] ;;Duplex II class cum octava simplici;;5.2;;ex C3 (sed rubrica 196) ;;Duplex II class;;5.4;;ex C3 (sed rubrica tridentina) ;;Duplex II class cum octava;;5.2;;ex C3 [Rule] ex C3; Ant Matutinum 11 special Psalmi dominica Antiphonas Horas 9 lectiones no Te Deum no Psalm5 [Hymnus Vespera] @Sancti/12-28:Hymnus Laudes [HymnusM Vespera] @Sancti/12-28:HymnusM Laudes [Versum 1] V. Heródes irátus occídit multos púeros. R. In Béthlehem Judæ civitáte David. [Versum 1] (rubrica cisterciensis) @CommuneM/C3 [Ant 1] Hi sunt, * qui cum muliéribus non sunt coinquináti: vírgines enim sunt, et sequúntur Agnum quocúmque íerit. [Oratio] Deus, cujus hodiérna die præcónium Innocéntes Mártyres non loquéndo, sed moriéndo conféssi sunt: ómnia in nobis vitiórum mala mortífica; ut fidem tuam, quam lingua nostra lóquitur, étiam móribus vita fateátur. $Per Dominum [Octava 1] @:Octava 3 [Hymnus Matutinum] v. Audit tyránnus ánxius Adésse regum Príncipem, Qui nomen Israël regat, Teneátque David régiam. _ Exclámat amens núntio: Succéssor instat, péllimur: Satélles, i, ferrum rape, Perfúnde cunas sánguine. _ Quid próficit tantum nefas? Quid crimen Heródem juvat? Unus tot inter fúnera Impúne Christus tóllitur. _ Jesu, tibi sit glória, Qui natus es de Vírgine, Cum Patre et almo Spíritu, In sempitérna sǽcula. Amen. [HymnusM Matutinum] @:Hymnus Matutinum:s/Jesu, tibi sit glória/Glória tibi Dómine/ [Ant Matutinum 11] Isti sunt qui venérunt * ex magna tribulatióne, et lavérunt stolas suas in sánguine Agni. [Lectio1] De Jeremía Prophéta !Jer 31:15-17 15 Hæc dicit Dóminus: Vox in excélso audíta est lamentatiónis, luctus, et fletus Rachel plorántis fílios suos, et noléntis consolári super eis, quia non sunt. 16 Hæc dicit Dóminus: Quiéscat vox tua a plorátu, et óculi tui a lácrimis: quia est merces óperi tuo, ait Dóminus: et reverténtur de terra inimíci. 17 Et est spes novíssimis tuis, ait Dóminus: et reverténtur fílii ad términos suos. [Responsory1] R. Centum quadragínta quátuor míllia, qui empti sunt de terra, hi sunt qui cum muliéribus non sunt coinquináti: * Vírgines enim permansérunt, ídeo regnant cum Deo, et Agnus Dei cum illis. V. Isti sunt qui venérunt ex magna tribulatióne, et lavérunt stolas suas in sánguine Agni. R. Vírgines enim permansérunt, ídeo regnant cum Deo, et Agnus Dei cum illis. [Lectio2] !Jer 31:18-20 18 Audiens audívi Ephraim transmigrántem: Castigásti me, et erudítus sum, quasi juvénculus indómitus: convérte me, et convértar: quia tu Dóminus Deus meus. 19 Postquam enim convertísti me, egi pœniténtiam: et postquam ostendísti mihi, percússi femur meum. Confúsus sum, et erúbui: quóniam sustínui oppróbrium adolescéntiæ meæ. 20 Si fílius honorábilis mihi Ephraim, si puer delicátus: quia ex quo locútus sum de eo, adhuc recordábor ejus. [Responsory2] R. Sub altáre Dei audívi voces occisórum dicéntium: * Quare non deféndis sánguinem nostrum? Et accepérunt divínum respónsum: Adhuc sustinéte módicum tempus, donec impleátur númerus fratrum vestrórum. V. Vidi sub altáre Dei ánimas interfectórum propter verbum Dei, et propter testimónium quod habébant, et clamábant voce magna, dicéntes. R. Quare non deféndis sánguinem nostrum? Et accepérunt divínum respónsum: Adhuc sustinéte módicum tempus, donec impleátur númerus fratrum vestrórum. [Lectio3] !Jer 31:21-23 21 Státue tibi spéculam, pone tibi amaritúdines: dírige cor tuum in viam rectam, in qua ambulásti: revértere, virgo Israël, revértere ad civitátes tuas istas. 22 Usquequo delíciis dissólveris, fília vaga? quia creávit Dóminus novum super terram: Fémina circúmdabit virum. 23 Hæc dicit Dóminus exercítuum Deus Israël: Adhuc dicent verbum istud in terra Juda, et in úrbibus ejus, cum convértero captivitátem eórum: Benedícat tibi Dóminus, pulchritúdo justítiæ, mons sanctus. [Responsory3] R. Adoravérunt vivéntem in sǽcula sæculórum, * Mitténtes corónas suas ante thronum Dómini Dei sui. V. Et cecidérunt in conspéctu throni in fácies suas: et benedixérunt vivéntem in sǽcula sæculórum. R. Mitténtes corónas suas ante thronum Dómini Dei sui. &Gloria R. Mitténtes corónas suas ante thronum Dómini Dei sui. [Lectio4] Sermo sancti Augustíni Epíscopi !Sermo 10 de Sanctis Hódie, fratres caríssimi, natálem illórum infántium cólimus, quos ab Heróde crudelíssimo rege interféctos esse, Evangélii textus elóquitur. Et ídeo cum summa exsultatióne gáudeat terra, cæléstium mílitum et tantárum parens fecúnda virtútum. Ecce profánus hostis nunquam beátis párvulis tantum prodésse potuísset obséquio, quantum prófuit ódio. Nam, sicut sacratíssimum præséntis diéi festum maniféstat, quantum in beátos párvulos iníquitas abundávit, tantum in eis grátia benedictiónis refúdit. [Responsory4] R. Effudérunt sánguinem Sanctórum velut aquam in circúitu Jerúsalem: * Et non erat qui sepelíret. V. Posuérunt mortália servórum tuórum escas volatílibus cæli, carnes sanctórum tuórum béstiis terræ. R. Et non erat qui sepelíret. [Lectio5] Beáta es, o Béthlehem terra Juda, quæ Heródis regis immanitátem in puerórum exstinctióne perpéssa es: quæ sub uno témpore candidátam plebem imbéllis infántiæ Deo offérre meruísti. Digne tamen natálem illórum cólimus, quos beátius ætérnæ vitæ mundus édidit, quam quos maternórum víscerum partus effúdit. Síquidem ante vitæ perpétuæ adépti sunt dignitátem, quam usúram præséntis accéperint. [Responsory5] R. Isti sunt Sancti, qui passi sunt propter te, Dómine: víndica eos, * Quia clamant ad te cotídie. V. Víndica, Dómine, sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est. R. Quia clamant ad te cotídie. [Lectio6] Aliórum quidem pretiósa mors Mártyrum laudem in confessióne proméruit, horum in consummatióne complácuit; quia incipiéntis vitæ primórdiis, ipse eis occásus inítium glóriæ dedit, qui præséntis términum impósuit. Quos Heródis impíetas lactántes matrum ubéribus abstráxit; qui jure dicúntur Mártyrum flores, quos in médio frígore infidelitátis exórtos, velut primas erumpéntes Ecclésiæ gemmas, quædam persecutiónis pruína decóxit. [Responsory6] R. Isti sunt, qui non inquinavérunt vestiménta sua: * Ambulábunt mecum in albis, quia digni sunt. V. Hi sunt, qui cum muliéribus non sunt coinquináti: vírgines enim sunt. R. Ambulábunt mecum in albis, quia digni sunt. &Gloria R. Ambulábunt mecum in albis, quia digni sunt. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 2:13-18 In illo témpore: Angelus Dómini appáruit in somnis Joseph, dicens: Surge, et áccipe Púerum et Matrem ejus, et fuge in Ægýptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Et réliqua. _ Homilía sancti Hierónymi Presbýteri !Lib. 1 Comm. in c. 2 Matth. et apud Gloss. ord. Quando tulit Púerum et Matrem ejus, ut in Ægýptum tránseat, nocte tulit, et in ténebris: quia noctem ignorántiæ his, a quibus ipse recéssit, relíquit incrédulis. Quando vero revértitur in Judǽam, nec nox, nec ténebræ ponúntur in Evangélio: quia in fine mundi Judǽi fidem, tamquam Christum ab Ægýpto reverténtem suscipiéntes, illuminabúntur. [Responsory7] R. Cantábant Sancti cánticum novum ante sedem Dei et Agni: * Et resonábat terra in voces eórum. V. Hi empti sunt ex homínibus primítiæ Deo et Agno, et in ore ipsórum non est invéntum mendácium. R. Et resonábat terra in voces eórum. [Lectio8] Ut adimplerétur quod dictum est a Dómino per prophétam dicéntem: Ex Ægýpto vocávi Fílium meum. Respóndeant, qui Hebræórum volúminum dénegant veritátem, ubi hoc in Septuagínta legátur interprétibus. Quod cum non invénerint, nos eis dicémus, in Osée prophéta scriptum, sicut et exemplária probáre possunt, quæ nuper edídimus. [Responsory8] R. Vidi sub altáre Dei ánimas interfectórum propter verbum Dei quod habébant, et clara voce dicébant: * Víndica, Dómine, sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est. V. Sub throno Dei omnes Sancti clamant. R. Víndica, Dómine, sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est. [Lectio9] Tunc adimplétum est, quod dictum est per Jeremíam prophétam dicéntem: Vox in Rama audíta est, plorátus et ululátus multus, Rachel plorans fílios suos. De Rachel natus est Bénjamin, in cujus tribu non est Béthlehem. Quǽritur ergo, quómodo Rachel fílios Judæ, id est Béthlehem, quasi suos ploret. Respondébimus bréviter, quia sepúlta sit juxta Béthlehem in Ephrata; et ex matérno corpúsculi hospítio matris nomen accéperit; sive quóniam Juda et Bénjamin duæ tribus junctæ erant, et Heródes præcéperat non solum in Béthlehem intérfici púeros, sed et in ómnibus fínibus ejus. [Responsory9] R. Isti, qui amícti sunt stolis albis, qui sunt, et unde venérunt? Et dixit mihi: * Hi sunt, qui venérunt de tribulatióne magna, et lavérunt stolas suas, et dealbavérunt eas in sánguine Agni. V. Vidi sub altáre Dei ánimas interfectórum propter verbum Dei, et propter testimónium quod habébant. R. Hi sunt, qui venérunt de tribulatióne magna, et lavérunt stolas suas, et dealbavérunt eas in sánguine Agni. &Gloria R. Hi sunt, qui venérunt de tribulatióne magna, et lavérunt stolas suas, et dealbavérunt eas in sánguine Agni. [Ant Laudes] Heródes irátus * occídit multos púeros in Béthlehem Judæ civitáte David. A bimátu * et infra occídit multos púeros Heródes propter Dóminum. Angeli eórum * semper vident fáciem Patris. Vox in Rama * audíta est, plorátus et ululátus, Rachel plorans fílios suos. Sub throno Dei * omnes Sancti clamant: Víndica sánguinem nostrum, Deus noster. [Ant Laudes] (rubrica cisterciensis) Heródes irátus * occídit multos púeros in Béthlehem Judæ civitáte David. Angeli eórum * semper vident fáciem Patris. Vox in Rama audíta est, * plorátus et ululátus, Rachel plorans fílios suos. Sub throno Dei * Sancti clamábant: Víndica sánguinem nostrum, Deus noster. Cantábant Sancti * cánticum novum ante sedem Dei, et Agni, et resonábat terra in voces illórum. [Capitulum Laudes] !Apo 14:1 v. Vidi supra montem Sion Agnum stantem, et cum eo centum quadragínta quátuor míllia habéntes nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in fróntibus suis. $Deo gratias [Hymnus Laudes] v. Salvéte, flores Mártyrum, Quos lucis ipso in límine Christi insecútor sústulit, Ceu turbo nascéntes rosas. _ Vos prima Christi víctima, Grex immolatórum tener, Aram sub ipsam símplices Palma et corónis lúditis. _ Jesu, tibi sit glória, Qui natus es de Vírgine, Cum Patre et almo Spíritu, In sempitérna sǽcula. Amen. [HymnusM Laudes] @:Hymnus Laudes:s/sub/ante/ s/Jesu, tibi sit glória/Glória tibi Dómine/ [Versum 2] @:Versum 1 [Ant 2] @:Ant 1 [Octava 2] !Commemoratio Octavæ Ss. Innocentium Ant. Hi sunt, qui cum muliéribus non sunt coinquináti: vírgines enim sunt, et sequúntur Agnum quocúmque íerit. _ V. Heródes irátus occídit multos púeros. R. In Béthlehem Judæ civitáte David. _ $Oremus v. Deus, cujus hodiérna die præcónium Innocéntes Mártyres non loquéndo, sed moriéndo conféssi sunt: ómnia in nobis vitiórum mala mortífica; ut fidem tuam, quam lingua nostra lóquitur, étiam móribus vita fateátur. $Per Dominum [Octava 2] (rubrica cisterciensis) !Commemoratio Octavæ SS. Innocentium Ant. Heródes irátus * occídit multos púeros in Béthlehem Judæ civitáte David. _ @CommuneM/C3:Versum 2 _ $Oremus v. Deus, cujus hodiérna die præcónium Innocéntes Mártyres non loquéndo, sed moriéndo conféssi sunt: ómnia in nobis vitiórum mala mortífica; ut fidem tuam, quam lingua nostra lóquitur, étiam móribus vita fateátur. $Per Dominum [Lectio Prima] !Apo 14:4-5 v. Hi empti sunt ex homínibus primítiæ Deo et Agno, et in ore ipsórum non est invéntum mendácium: sine mácula enim sunt ante thronum Dei. [Capitulum Sexta] !Apo 14:4 v. Hi sunt, qui cum muliéribus non sunt coinquináti: vírgines enim sunt. Hi sequúntur Agnum quocúmque íerit. $Deo gratias [Capitulum Nona] @:Lectio Prima $Deo gratias [Ant Vespera 3] @Sancti/12-25 [Ant Vespera 3C] A bimátu * et infra occídit multos púeros Heródes propter Dóminum. Sínite párvulos * ad me veníre, tálium est enim regnum cœlórum. Lavérunt stolas suas * et cándidas eas fecérunt in sánguine Agni. Hi empti sunt * ex homínibus primítiæ Deo et Agno; et in ore eórum non est invéntum mendácium. [Versum 3] V. Sub throno Dei omnes Sancti clamant. R. Víndica sánguinem nostrum, Deus noster. [Versum 3] (rubrica cisterciensis) @CommuneM/C3 [Ant 3] Innocéntes pro Christo * infántes occísi sunt, ab iníquo rege lacténtes interfécti sunt: ipsum sequúntur Agnum sine mácula, et dicunt semper: Glória tibi, Dómine. [Ant 3] (rubrica cisterciensis) Ambulábunt mecum in albis, * quóniam digni sunt, et non delébo nómina eórum de libro vitæ. [Octava 3] !Commemoratio Octavæ SS. Innocentium Ant. Innocéntes pro Christo infántes occísi sunt, ab iníquo rege lacténtes interfécti sunt: ipsum sequúntur Agnum sine mácula, et dicunt semper: Glória tibi, Dómine. _ V. Sub throno Dei omnes Sancti clamant. R. Víndica sánguinem nostrum, Deus noster. _ $Oremus v. Deus, cujus hodiérna die præcónium Innocéntes Mártyres non loquéndo, sed moriéndo conféssi sunt: ómnia in nobis vitiórum mala mortífica; ut fidem tuam, quam lingua nostra lóquitur, étiam móribus vita fateátur. $Per Dominum [Octava 3] (rubrica cisterciensis) !Commemoratio Octavæ SS. Innocentium Ant. Sínite párvulos * ad me veníre, tálium est enim regnum cœlórum. _ @CommuneM/C3:Versum 2 _ $Oremus v. Deus, cujus hodiérna die præcónium Innocéntes Mártyres non loquéndo, sed moriéndo conféssi sunt: ómnia in nobis vitiórum mala mortífica; ut fidem tuam, quam lingua nostra lóquitur, étiam móribus vita fateátur. $Per Dominum