[Rank] In Nativitate Domini;;Duplex I Classis;;6.9 [Rank] (rubrica 1960) In Nativitate Domini;;Duplex I Classis;;7 [Rule] 9 lectiones Psalmi Dominica Antiphonas Horas Doxology=Nat No commemoratio [Ant Vespera] Rex pacíficus * magnificátus est, cujus vultum desíderat univérsa terra.;;109 Magnificátus est * Rex pacíficus super omnes reges univérsæ terræ.;;110 Compléti sunt * dies Maríæ, ut páreret Fílium suum primogénitum.;;111 Scitóte * quia prope est regnum Dei: amen dico vobis, quia non tardábit.;;112 Leváte cápita vestra: * ecce appropínquat redémptio vestra.;;116 [Ant Vespera] (rubrica cisterciensis) Antequam convenírent * invénta est María habens in útero de Spíritu sancto, allelúia.;;109 Joseph fili David * noli timére accípere Maríam cónjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spíritu sancto est, allelúia.;;110 Compléti sunt * dies Maríæ, ut páreret Fílium suum primogénitum.;;111 Gaudeámus omnes fidéles, * Salvátor noster natus est in mundo: hódie procéssit proles magnífici gérminis, et persevérat pudos virginitátis.;;112 Ecce jam venit * plenitúdo témporis, in quo misit Deus fílium suum in terras, natum de Vírgine, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redímeter.;;116 [Capitulum Vespera 1] !Titus 3:4-5 v. Appáruit benígnitas, et humánitas Salvatóris nostri Dei: non ex opéribus justítiæ, quæ fécimus nos, sed secúndum suam misericórdiam salvos nos fecit. $Deo gratias [Hymnus Vespera] {:H-Jesuredemptoromnium:}v. Jesu, Redémptor ómnium, Quem lucis ante oríginem Parem patérnæ glóriæ Pater suprémus édidit. _ Tu lumen, et splendor Patris, Tu spes perénnis ómnium, Inténde quas fundunt preces Tui per orbem sérvuli. _ Meménto, rerum Cónditor, Nostri quod olim córporis, Sacráta ab alvo Vírginis Nascéndo, formam súmpseris. _ Testátur hoc præsens dies, Currens per anni círculum, Quod solus e sinu Patris Mundi salus advéneris. _ Hunc astra, tellus, ǽquora, Hunc omne, quod cælo subest, Salútis auctórem novæ Novo salútat cántico. _ Et nos, beáta quos sacri Rigávit unda sánguinis, Natális ob diem tui Hymni tribútum sólvimus. _ Jesu, tibi sit glória, Qui natus es de Vírgine, Cum Patre et almo Spíritu, In sempitérna sǽcula. Amen. [HymnusM Vespera] v. Christe Redémptor ómnium, Ex Patre Patris únice, Solus ante princípium Natus ineffabíliter. _ Tu lumen, tu splendor Patris, Tu spes perénnis ómnium: Inténde quas fundunt preces Tui per orbem fámuli. _ Meménto salútis Auctor, Quod nostri quondam córporis, Ex illibáta Vírgine Nascéndo, formam súmpseris. _ Sic præsens testátur dies, Currens per anni círculum, Quod solus a sede Patris Mundi salus advéneris. _ Hunc cælum, terra, hunc mare, Hunc omne quod in eis est, Auctórem advéntus tui, Laudans exsúltat cántico. _ Nos quoque, qui sancto tuo Redémpti sánguine sumus, Ob diem natális tui, Hymnum novum concínimus. _ Glória tibi Dómine, Qui natus es de Vírgine, Cum Patr[e] et Sancto Spíritu, In sempitérna sǽcula. Amen. [Versum 1] V. Crástina die delébitur iníquitas terræ. R. Et regnábit super nos Salvátor mundi. [Versum 1] (rubrica cisterciensis) V. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. R. Deus Dóminus, et illúxit nobis. [Ant 1] Cum ortus fúerit * sol de cælo, vidébitis Regem regum procedéntem a Patre, tamquam sponsum de thálamo suo. [Ant 1] (rubrica cisterciensis) Cum esset * desponsáta Mater Jesu María Joseph, ántequam convenírent, invénta est in útero habens: quod enim in ea natum est, de Spíritu sancto est, allelúia. [Oratio] Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nos Unigéniti tui nova per carnem Natívitas líberet; quos sub peccáti jugo vetústa sérvitus tenet. $Per eumdem [Octava 1] @:Octava 3 [Invit] Christus natus est nobis: * Veníte, adorémus. [Hymnus Matutinum] @:Hymnus Vespera [HymnusM Matutinum] @:HymnusM Vespera [Ant Matutinum] Dóminus dixit * ad me: Fílius meus es tu, ego hódie génui te.;;2 Tamquam sponsus * Dóminus procédens de thálamo suo.;;18 Diffúsa est * grátia in lábiis tuis, proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.;;44 Suscépimus, * Deus, misericórdiam tuam in médio templi tui.;;47 Oriétur * in diébus Dómini abundántia pacis, et dominábitur.;;71 Véritas de terra * orta est, et justítia de cælo prospéxit.;;84 Ipse invocábit * me, allelúja: Pater meus es tu, allelúja.;;88 (sed rubrica 1960) Ipse invocábit * me, allelúja: Pater meus es tu, allelúja.;;88(2-37) Læténtur cæli, * et exsúltet terra ante fáciem Dómini, quóniam venit.;;95 Notum fecit * Dóminus, allelúja, salutáre suum, allelúja.;;97 [Nocturn 1 Versum] V. Tamquam sponsus. R. Dóminus procédens de thálamo suo. [Nocturn 2 Versum] V. Speciósus forma præ fíliis hóminum. R. Diffúsa est grátia in lábiis tuis. [Nocturn 3 Versum] V. Ipse invocábit me, allelúja. R. Pater meus es tu, allelúja. [Lectio1] !Isa 9:1-6 1 Primo témpore alleviáta est terra Zábulon, et terra Néphthali: et novíssimo aggraváta est via maris trans Jordánem Galilǽæ géntium. 2 Pópulus qui ambulábat in ténebris, vidit lucem magnam: habitántibus in regióne umbræ mortis, lux orta est eis. 3 Multiplicásti gentem, et non magnificásti lætítiam. Lætabúntur coram te, sicut qui lætántur in messe, sicut exsúltant victóres, capta præda, quando dívidunt spólia. 4 Jugum enim óneris ejus, et virgam húmeri ejus, et sceptrum exactóris ejus superásti sicut in die Mádian. 5 Quia omnis violénta prædátio cum tumúltu, et vestiméntum mistum sánguine, erit in combustiónem, et cibus ignis. 6 Párvulus enim natus est nobis, et fílius datus est nobis, et factus est principátus super húmerum ejus: et vocábitur nomen ejus, Admirábilis, Consiliárius, Deus, Fortis, Pater futúri sǽculi, Princeps pacis. [Responsory1] R. Hódie nobis cælórum Rex de Vírgine nasci dignátus est, ut hóminem pérditum ad cæléstia regna revocáret: * Gaudet exércitus Angelórum: quia salus ætérna humáno géneri appáruit. V. Glória in excélsis Deo, et in terra pax homínibus bonæ voluntátis. R. Gaudet exércitus Angelórum: quia salus ætérna humáno géneri appáruit. V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. R. Hódie nobis cælórum Rex de Vírgine nasci dignátus est, ut hóminem pérditum ad cæléstia regna revocáret: * Gaudet exércitus Angelórum: quia salus ætérna humáno géneri appáruit. [Lectio2] !Isa 40:1-8 1 Consolámini, consolámini, pópule meus, dicit Deus vester. 2 Loquímini ad cor Jerúsalem, et advocáte eam: quóniam compléta est malítia ejus, dimíssa est iníquitas illíus: suscépit de manu Dómini duplícia pro ómnibus peccátis suis. 3 Vox clamántis in desérto: Paráte viam Dómini, rectas fácite in solitúdine sémitas Dei nostri. 4 Omnis vallis exaltábitur, et omnis mons et collis humiliábitur: et erunt prava in dirécta, et áspera in vias planas. 5 Et revelábitur glória Dómini: et vidébit omnis caro páriter quod os Dómini locútum est. 6 Vox dicéntis: Clama. Et dixi: Quid clamábo? Omnis caro fœnum, et omnis glória ejus quasi flos agri. 7 Exsiccátum est fœnum, et cécidit flos: quia spíritus Dómini sufflávit in eo. Vere fœnum est pópulus: 8 exsiccátum est fœnum, et cécidit flos: Verbum autem Dómini nostri manet in ætérnum. [Responsory2] R. Hódie nobis de cælo pax vera descéndit: * Hódie per totum mundum mellíflui facti sunt cæli. V. Hódie illúxit nobis dies redemptiónis novæ, reparatiónis antíquæ, felicitátis ætérnæ. R. Hódie per totum mundum mellíflui facti sunt cæli. [Lectio3] !Isa 52:1-6 1 Consúrge, consúrge, indúere fortitúdine tua, Sion, indúere vestiméntis glóriæ tuæ, Jerúsalem, cívitas sancti: quia non adíciet ultra ut pertránseat per te incircumcísus, et immúndus. 2 Excútere de púlvere, consúrge, sede, Jerúsalem: solve víncula colli tui, captíva fília Sion. 3 Quia hæc dicit Dóminus: Gratis venumdáti estis, et sine argénto redimémini. 4 Quia hæc dicit Dóminus Deus: In Ægýptum descéndit pópulus meus in princípio, ut colónus esset ibi: et Assur absque ulla causa calumniátus est eum. 5 Et nunc quid mihi est hic, dicit Dóminus, quóniam ablátus est pópulus meus gratis? Dominatóres ejus iníque agunt, dicit Dóminus: et júgiter tota die nomen meum blasphemátur. 6 Propter hoc sciet pópulus meus nomen meum, in die illa: quia ego ipse qui loquébar, ecce adsum. [Responsory3] R. Quem vidístis, pastóres? dícite, annuntiáte nobis, in terris quis appáruit? * Natum vídimus, et choros Angelórum collaudántes Dóminum. V. Dícite, quidnam vidístis? et annuntiáte Christi nativitátem. R. Natum vídimus, et choros Angelórum collaudántes Dóminum. &Gloria R. Natum vídimus, et choros Angelórum collaudántes Dóminum. [Lectio4] Sermo sancti Leónis Papæ !Sermo 1 de Nativitate Domini Salvátor noster, dilectíssimi, hódie natus est: gaudeámus. Neque enim fas est locum esse tristítiæ, ubi natális est vitæ: quæ, consúmpto mortalitátis timóre, nobis íngerit de promíssa æternitáte lætítiam. Nemo ab hujus alacritátis participatióne secérnitur. Una cunctis lætítiæ commúnis est rátio: quia Dóminus noster, peccáti mortísque destrúctor, sicut nullum a reátu líberum réperit, ita liberándis ómnibus venit. Exsúltet sanctus, quia appropínquat ad palmam: gáudeat peccátor, quia invitátur ad véniam: animétur gentílis, quia vocátur ad vitam. Dei namque Fílius secúndum plenitúdinem témporis, quam divíni consílii inscrutábilis altitúdo dispósuit, reconciliándam auctóri suo natúram géneris assúmpsit humáni, ut invéntor mortis diábolus, per ipsam, quam vícerat, vincerétur. [Responsory4] R. O magnum mystérium, et admirábile sacraméntum, ut animália vidérent Dóminum natum, jacéntem in præsépio: * Beáta Virgo, cujus víscera meruérunt portáre Dóminum Christum. V. Ave, María, grátia plena: Dóminus tecum. R. Beáta Virgo, cujus víscera meruérunt portáre Dóminum Christum. [Lectio5] In quo conflíctu pro nobis ínito, magno et mirábili æquitátis jure certátum est, dum omnípotens Dóminus cum sævíssimo hoste non in sua majestáte, sed in nostra congréditur humilitáte: obíciens ei eándem formam, eandémque natúram, mortalitátis quidem nostræ partícipem, sed peccáti totíus expértem. Aliénum quippe ab hac nativitáte est, quod de ómnibus légitur: Nemo mundus a sorde, nec infans, cujus est uníus diéi vita super terram. Nihil ergo in istam singulárem nativitátem de carnis concupiscéntia transívit, nihil de peccáti lege manávit. Virgo régia Davídicæ stirpis elígitur, quæ sacro gravidánda fœtu, divínam humanámque prolem prius concíperet mente, quam córpore. Et ne supérni ignára consílii ad inusitátos pavéret affátus, quod in ea operándum erat a Spíritu Sancto, collóquio discit angélico: nec damnum credit pudóris, Dei Génetrix mox futúra. [Responsory5] R. Beáta Dei Génetrix María, cujus víscera intácta pérmanent: * Hódie génuit Salvatórem sǽculi. V. Beáta, quæ crédidit: quóniam perfécta sunt ómnia, quæ dicta sunt ei a Dómino. R. Hódie génuit Salvatórem sǽculi. [Lectio6] Agámus ergo, dilectíssimi, grátias Deo Patri, per Fílium ejus in Spíritu Sancto: qui propter multam caritátem suam, qua diléxit nos, misértus est nostri: et cum essémus mórtui peccátis, convivificávit nos Christo, ut essémus in ipso nova creatúra, novúmque figméntum. Deponámus ergo véterem hóminem cum áctibus suis: et adépti participatiónem generatiónis Christi, carnis renuntiémus opéribus. Agnósce, o Christiáne, dignitátem tuam: et divínæ consors factus natúræ, noli in véterem vilitátem degéneri conversatióne redíre. Meménto, cujus cápitis et cujus córporis sis membrum. Reminíscere, quia érutus de potestáte tenebrárum, translátus es in Dei lumen et regnum. [Responsory6] R. Sancta et immaculáta virgínitas, quibus te láudibus éfferam, néscio: * Quia quem cæli cápere non póterant, tuo grémio contulísti. V. Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui. R. Quia quem cæli cápere non póterant, tuo grémio contulísti. &Gloria R. Quia quem cæli cápere non póterant, tuo grémio contulísti. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 2:1-14 In illo témpore: Exiit edíctum a Cǽsare Augústo, ut describerétur univérsus orbis. Et réliqua. _ Homilía sancti Gregórii Papæ !Homilia 8 in Evangelia Quia, largiénte Dómino, Missárum solémnia ter hódie celebratúri sumus, loqui diu de evangélica lectióne non póssumus: sed nos áliquid vel bréviter dícere, Redemptóris nostri Natívitas ipsa compéllit. Quid est enim, quod nascitúro Dómino mundus descríbitur, nisi hoc, quod apérte monstrátur, quia ille apparébat in carne, qui eléctos suos adscríberet in æternitáte? Quo contra de réprobis per prophétam dícitur: Deleántur de libro vivéntium, et cum justis non scribántur. Qui bene étiam in Béthlehem náscitur: Béthlehem quippe domus panis interpretátur. Ipse namque est, qui ait: Ego sum panis vivus, qui de cælo descéndi. Locus ergo, in quo Dóminus náscitur, domus panis ántea vocátus est; quia futúrum profécto erat, ut ille ibi per matériam carnis apparéret, qui electórum mentes intérna satietáte refíceret. Qui non in paréntum domo, sed in via náscitur: ut profécto osténderet, quia per humanitátem suam, quam assúmpserat, quasi in aliéno nascebátur. [Responsory7] R. Beáta víscera Maríæ Vírginis, quæ portavérunt ætérni Patris Fílium: et beáta úbera, quæ lactavérunt Christum Dóminum: * Qui hódie pro salúte mundi de Vírgine nasci dignátus est. V. Dies sanctificátus illúxit nobis: veníte, gentes, et adoráte Dóminum. R. Qui hódie pro salúte mundi de Vírgine nasci dignátus est. [Lectio8] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 2:15-20 In illo témpore: Pastóres loquebántur ad ínvicem: Transeámus usque Béthlehem, et videámus hoc verbum, quod factum est, quod Dóminus osténdit nobis. Et réliqua. _ Homilía sancti Ambrósii Epíscopi !Lib. 2 in cap. 2. Lucæ, circa medium Vidéte Ecclésiæ surgéntis exórdium: Christus náscitur, et pastóres vigiláre cœpérunt; qui géntium greges, pécudum modo ante vivéntes, in caulam Dómini congregárent, ne quos spiritálium bestiárum per offúsas nóctium ténebras pateréntur incúrsus. Et bene pastóres vígilant, quos bonus pastor infórmat. Grex ígitur pópulus, nox sǽculum, pastóres sunt sacerdótes. Aut fortásse étiam ille sit pastor, cui dícitur: Esto vígilans, et confírma. Quia non solum epíscopos ad tuéndum gregem Dóminus ordinávit, sed étiam Angelos destinávit. [Responsory8] R. Verbum caro factum est, et habitávit in nobis: * Et vídimus glóriam ejus, glóriam quasi Unigéniti a Patre, plenum grátiæ et veritátis. V. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. R. Et vídimus glóriam ejus, glóriam quasi Unigéniti a Patre, plenum grátiæ et veritátis. &Gloria R. Et vídimus glóriam ejus, glóriam quasi Unigéniti a Patre, plenum grátiæ et veritátis. [Lectio9] Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joannes 1:1-14 In princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Et réliqua. _ Homilía sancti Augustíni Epíscopi !Tract. 1 in Joann., circa médium Ne vile áliquid putáres quale consuevísti cogitáre, cum verba humána soléres audíre, audi quid cógites: Deus erat Verbum. Exeat nunc néscio quis infidélis Ariánus, et dicat quia Verbum Dei factum est. Quómodo potest fíeri, ut Verbum Dei factum sit, quando Deus per Verbum fecit ómnia? Si et Verbum Dei ipsum factum est: per quod áliud verbum factum est? Si hoc dicis, quia hoc est verbum Verbi, per quod factum est illud; ipsum dico ego únicum Fílium Dei. Si autem non dicis verbum Verbi, concéde non factum, per quod facta sunt ómnia. Non enim per seípsum fíeri pótuit, per quod facta sunt ómnia. Crede ergo Evangelístæ. &teDeum [Ant Laudes] Quem vidístis, * pastóres? dícite, annuntiáte nobis, in terris quis appáruit? Natum vídimus, et choros Angelórum collaudántes Dóminum, allelúja, allelúja. Génuit puérpera * Regem, cui nomen ætérnum, et gáudia matris habens cum virginitátis honóre: nec primam símilem visa est, nec habére sequéntem, allelúja. Angelus ad pastóres * ait: Annúntio vobis gáudium magnum: quia natus est vobis hódie Salvátor mundi, allelúja. Facta est cum Angelo * multitúdo cæléstis exércitus laudántium Deum, et dicéntium: Glória in excélsis Deo, et in terra pax homínibus bonæ voluntátis, allelúja. Párvulus fílius * hódie natus est nobis: et vocábitur Deus, Fortis, allelúja, allelúja. [Ant Laudes] (rubrica cisterciensis) Génuit puérpera * Regem, cui nomen ætérnum, et gáudia matris habens cum virginitátis honóre: nec primam símilem visa est, nec habére sequéntem, allelúja. Lux orta est * super nos: quia hódie natus est Salvátor, allelúia. Virgo hódie fidélis, * etsi Verbum génuit incarnátum, Virgo mansit et post partum, quam laudántes omnes dícimus: Benedícta tu in muliéribus. Gaudeámus omnes fidéles, * Salvátor noster natus est in mundo: hódie procéssit proles magnífici gérminis, et persevérat pudor virginitátis. Hódie * intácta Virgo Deum nobis génuit téneris indútum membris, quem lactáre méruit: omnes ipsum adorémus, qui venit salváre nos. [Capitulum Laudes] !Heb 1:1-2 v. Multifáriam, multísque modis olim Deus loquens pátribus in prophétis: novíssime diébus istis locútus est nobis in Fílio, quem constítuit herédem universórum, per quem fecit et sǽcula. $Deo gratias [Hymnus Laudes] {:H-Asolisortus:}v. A solis ortus cárdine Ad usque terræ límitem, Christum canámus Príncipem, Natum María Vírgine. _ Beátus auctor sǽculi Servíle corpus índuit: Ut carne carnem líberans, Ne pérderet quos cóndidit. _ Castæ Paréntis víscera Cæléstis intrat grátia: Venter Puéllæ bájulat Secréta, quæ non nóverat. _ Domus pudíci péctoris Templum repénte fit Dei: Intácta nésciens virum, Concépit alvo Fílium. _ Enítitur puérpera, Quem Gábriel prædíxerat, Quem ventre Matris géstiens, Baptísta clausum sénserat. _ Fœno jacére pértulit: Præsépe non abhórruit: Et lacte módico pastus est, Per quem nec ales ésurit. _ Gaudet chorus cæléstium, Et Angeli canunt Deo; Palámque fit pastóribus Pastor, Creátor ómnium. _ Jesu, tibi sit glória, Qui natus es de Vírgine, Cum Patre, et almo Spíritu, In sempitérna sǽcula. Amen. [HymnusM Laudes] @:Hymnus Laudes:s/auctor/Auctor/ s/Concépit alvo/Verbo concépit/ s/Enítitur/Eníxa est/ s/ventre Matris/matris alvo/ s/Baptísta clausum/Clausus Joánnes/ s/Et lacte módico/Parvóque lacte/ s/Jesu, tibi sit glória/Glória tibi Dómine/ s/almo/Sancto/ [Versum 2] V. Notum fecit Dóminus, allelúja. R. Salutáre suum, allelúja. [Versum 2] (rubrica cisterciensis) V. Puer natus est nobis. R. Fílius datus est nobis. [Ant 2] Glória in excélsis Deo, * et in terra pax homínibus bonæ voluntátis, allelúja, allelúja. [Octava 2] !Commemoratio Octavæ Nativitatis Ant. Glória in excélsis Deo, et in terra pax homínibus bonæ voluntátis, allelúja, allelúja. _ V. Notum fecit Dóminus, allelúja. R. Salutáre suum, allelúja. _ $Oremus v. Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nos Unigéniti tui nova per carnem Natívitas líberet; quos sub peccáti jugo vetústa sérvitus tenet. $Per eumdem [Octava 2] (rubrica cisterciensis) !Commemoratio Octavæ Nativitatis Ant. Verbum caro factum est, et habitávit in nobis: et vídimus glóriam ejus, glóriam quasi Unigéniti a Patre plenum grátiæ, et veritátis, allelúia, allelúia, allelúia. _ V. Puer natus est nobis. R. Fílius datus est nobis. _ $Oremus v. Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nos Unigéniti tui nova per carnem Natívitas líberet; quos sub peccáti jugo vetústa sérvitus tenet. $Per eumdem [Lectio Prima] !Heb 1:11-12 v. Ipsi períbunt, tu autem permanébis; et omnes sicut vestiméntum veteráscent: et velut amíctum mutábis eos, et mutabúntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non defícient. [Responsory Breve Tertia] R.br. Verbum caro factum est, * Allelúja, allelúja. R. Verbum caro factum est, * Allelúja, allelúja. V. Et habitávit in nobis. R. Allelúja, allelúja. &Gloria R. Verbum caro factum est, * Allelúja, allelúja. [Responsory Breve Tertia] (rubrica cisterciensis) R.br. Verbum caro factum est, * Et habitávit in nobis. R. Verbum caro factum est, * Et habitávit in nobis. V. Et vídimus glóriam ejus, glóriam quasi Unigéniti a Patre. R. Et habitávit in nobis. [Versum Tertia] @:Nocturn 3 Versum [Capitulum Sexta] !Heb 1:10 v. Et: Tu in princípio, Dómine, terram fundásti: et ópera mánuum tuárum sunt cæli. $Deo gratias [Responsory Breve Sexta] R.br. Notum fecit Dóminus, * Allelúja, allelúja. R. Notum fecit Dóminus, * Allelúja, allelúja. V. Salutáre suum. R. Allelúja, allelúja. &Gloria R. Notum fecit Dóminus, * Allelúja, allelúja. [Responsory Breve Sexta] (rubrica cisterciensis) R.br. Benedíctus qui venit * In nómine Dómini. R. Benedíctus qui venit * In nómine Dómini. V. Deus Dóminus, et illúxit nobis. R. In nómine Dómini. [Versum Sexta] V. Vidérunt omnes fines terræ, allelúja. R. Salutáre Dei nostri, allelúja. [Capitulum Nona] @:Lectio Prima $Deo gratias [Responsory Breve Nona] R.br. Vidérunt omnes fines terræ, * Allelúja, allelúja. R. Vidérunt omnes fines terræ, * Allelúja, allelúja. V. Salutáre Dei nostri. R. Allelúja, allelúja. &Gloria R. Vidérunt omnes fines terræ, * Allelúja, allelúja. [Versum Nona] V. Verbum caro factum est, allelúja. R. Et habitávit in nobis, allelúja. [Ant Vespera 3] Tecum princípium * in die virtútis tuæ, in splendóribus sanctórum, ex útero ante lucíferum génui te.;;109 Redemptiónem * misit Dóminus pópulo suo: mandávit in ætérnum testaméntum suum.;;110 Exórtum est * in ténebris lumen rectis corde: miséricors, et miserátor, et justus Dóminus.;;111 Apud Dóminum * misericórdia, et copiósa apud eum redémptio.;;129 De fructu * ventris tui ponam super sedem tuam.;;131 [Ant Vespera 3] (rubrica cisterciensis) In princípio * et ante sǽcula Deus erat Verbum: ipse natus est nobis Salvátor mundi.;;109 Virgo Verbo concépit, * Virgo permánsit, Virgo péperit Regem ómnium regum.;;110 Beátus venter, * qui te portávit, Christe, et beáta úbera quæ te lactavérunt Dóminum, et Salvatórem mundi, allelúia.;;111 Illúxit nobis dies * redemptiónis novæ, reparatiónis antíquæ, felicitátis ætérnæ.;;131 [Capitulum Vespera 3] @:Capitulum Laudes [Versum 3] @:Versum 2 [Ant 3] Hódie * Christus natus est: hódie Salvátor appáruit: hódie in terra canunt Angeli, lætántur Archángeli: hódie exsúltant justi, dicéntes: Glória in excélsis Deo, allelúja. [Octava 3] !Commemoratio Octavæ Nativitatis Ant. Hódie Christus natus est: hódie Salvátor appáruit: hódie in terra canunt Angeli, lætántur Archángeli: hódie exsúltant justi, dicéntes: Glória in excélsis Deo, allelúja. _ V. Notum fecit Dóminus, allelúja. R. Salutáre suum, allelúja. _ $Oremus v. Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nos Unigéniti tui nova per carnem Natívitas líberet; quos sub peccáti jugo vetústa sérvitus tenet. $Per eumdem [Octava 3] (rubrica cisterciensis) !Commemoratio Octavæ Nativitatis Ant. Nésciens Mater Virgo virum, péperit sine dolóre Salvatórem sæculórum, ipsum Regem Angelórum sola Virgo lactábat úbere de cœlo pleno. _ V. Puer natus est nobis. R. Fílius datus est nobis. _ $Oremus v. Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nos Unigéniti tui nova per carnem Natívitas líberet; quos sub peccáti jugo vetústa sérvitus tenet. $Per eumdem