[Rank] (rubrica divino) In Octava Concept. Immac. Beatæ Mariæ Virginis;;Duplex majus;;4.1;;vide Sancti/12-08 [Rank] (rubrica tridentina) In Octava Concept. Immac. Beatæ Mariæ Virginis;;Duplex;;3.1;;vide Sancti/12-08 (sed rubrica cisterciensis) In Octava Concept. Immac. Beatæ Mariæ Virginis;;Duplex;;2.999;;vide Sancti/12-08 [Rule] vide Sancti/12-08; 9 lectiones; Doxology=Nat no93 [Lectio4] Ex Bulla dogmatica Pii Papæ IX _ Ab antíquis tempóribus Sacrórum antistites, ecclesiástici viri, regulares ordines ac vel ipsi imperatóres et reges ab hac apostolica Sede enixe efflagitarunt, ut immaculáta sanctíssimæ Dei Genitrícis Conceptio véluti catholicæ fidei dogma definirétur. Quæ postulatiónes hac nostra quoque ætate iterátæ fuérunt, ac potíssimum felicis recordatiónis Gregório décimo sexto prædecessori nostro, ac nobis ipsis oblátæ sunt tum ab epíscopis, tum a clero sæculari, tum a religiosis familiis, ac summis princípibus et fidelibus pópulis. Nos ítaque singulari animi nostri gáudio hæc ómnia probe noscéntes ac serio considerántes, vix dum, licet immeriti, arcano divinæ providéntiæ consílio ad hanc sublimem Petri Cáthedram evecti, totius Ecclésiæ gubernácula tractanda suscépimus, nihil certe antiquius habúimus, quam pro summa nostra vel a teneris annis erga sanctíssimam Dei Genitricem Vírginem Mariam veneratióne, pietáte et afféctu, ea ómnia perágere, quæ adhuc in Ecclésiæ votis esse poterant, ut beatíssimæ Vírginis honor augerétur, ejusque prærogativæ uberióri luce nitérent. [Lectio5] Itaque plurimum in Dómino confisi advenisse témporum opportunitátem pro immaculáta sanctíssimæ Dei Genitrícis Vírginis Maríæ Conceptióne definienda, quam divina elóquia, veneranda traditio, perpetuus Ecclésiæ sensus, singuláris catholicórum antístitum ac fidelium conspirátio, et insígnia prædecessórum nostrórum acta et constitutiónes mirifice illustrant atque declarant; rebus ómnibus diligentíssime perpénsis et assiduis fervidisque ad Deum precibus effúsis, minime cunctándum nobis esse censúimus, supremo nostro judício immaculátam ipsíus Vírginis Conceptiónem sancire, definire, atque ita pientíssimis catholici orbis desidériis, nostræque in ipsam sanctíssimam Vírginem pietáti satisfácere, ac simul in ipsa unigénitum Fílium suum Dóminum nostrum Jesum Christum magis atque magis honorificare, cum in Fílium redundet quidquid honoris et laudis in Matrem impénditur. [Lectio6] Quare postquam numquam intermísimus in humilitate et jejúnio privatas nostras et publicas Ecclésiæ preces Deo Patri per Fílium ejus offerre, ut Spíritus Sancti virtúte mentem nostram dirigere et confírmare dignarétur, implorato univérsæ cæléstis curiæ præsidio, et advocato cum gemítibus Paraclito Spiritu, eoque sic aspirante; ad honórem sanctæ et indivíduæ Trinitátis, ad decus et ornaméntum Vírginis Deiparæ, ad exaltatiónem fidei catholicæ et christianæ religiónis augméntum, auctoritate Dómini nostri Jesu Christi, beatórum Apostolórum Petri et Pauli, ac nostra, declaramus, pronuntiámus et definímus: Doctrinam quæ tenet beatíssimam Vírginem Mariam in primo instanti suæ Conceptiónis fuísse singulari omnipoténtis Dei grátia et privilegio, intuitu meritórum Christi Jesu Salvatoris humani generis, ab omni originalis culpæ labe præservatam immunem, esse a Deo revelátum, atque idcirco ab ómnibus fidelibus firmiter constanterque credéndam. Quapropter si qui secus ac a nobis definítum est, quod Deus avértat, præsumpserint corde sentire, ii nóverint ac porro sciant se proprio judício condemnatos, naufragium circa fidem passos esse, et ab unitate Ecclésiæ defecisse. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 1:26-28 In illo témpore: Missus est Angelus Gabriel a Deo in civitátem Galilææ, cui nomen Nazareth, ad Vírginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Vírginis Maria. Et réliqua. _ Homilía sancti Epiphánii Epíscopi !Oratio de laudibus S. Maríæ Deiparæ Quid dicam, aut quid próloquar de præclára et sancta Vírgine? Solo enim Deo excepto, cunctis superior éxstitit: natúra formosior est ipsis Chérubim et Séraphim, et omni exercitu Angelico: cui prædicandæ cæléstis ac terrena lingua minime sufficit, immo vero nec Angelórum. O beáta Virgo, columba pura et sponsa cæléstis, Maria, cælum, templum, et thronus divinitátis, quæ coruscántem in cælo et in terra solem habes Christum! Nubes lucida, quæ fulgur de cælo lucidíssimum ad illuminándum mundum deduxísti Christum. Ave, grátia plena, porta cælórum, de qua in Canticis prophéta in decursu oratiónis plane et aperte prolóquitur inclámans: Hortus conclusus soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signátus. [Lectio8] Virgo est lílium immaculátum, quæ rosam immarcescíbilem génuit Christum. O sancta Deipara, ovis immaculáta quæ Verbum ex te incarnátum Agnum Christum peperisti! O Virgo sanctíssima, quæ exercitus Angelórum in stupórem dedúxisti! Stupéndum est miraculum in cælis, mulier amícta sole, gestans lucem in ulnis: stupéndum miraculum in cælis, thálamus Vírginis habens Fílium Dei: stupéndum miraculum in cælis, Dóminus Angelórum infans Vírginis effectus est. Angeli accusábant Hevam, nunc vero Mariam glória prosequúntur, quæ lapsam Hevam eréxit, et Adámum e paradiso dejectum in cælos misit. Ipsa enim est cæli et terræ mediatrix, quæ uniónem naturáliter peregit. [Lectio9] Gratia sanctæ Vírginis est immensa. Hinc Gabriel in primis salutat Vírginem, dicens: Ave, grátia plena, quæ es splendidum cælum. Ave, grátia plena, multis virtútibus exornáta Virgo. Ave, grátia plena, quæ es urna aurea cóntinens manna cæleste. Ave, grátia plena, quæ sitiéntes perennis fontis dulcédine satias. Ave, sanctíssima Mater immaculáta, quæ genuísti Christum, qui est ante te. Ave, púrpura regia, quæ cæli terræque Regem induísti. Ave, liber incomprehénsus, quæ Verbum et Fílium Patris mundo legéndum exhibuisti. &teDeum