[Officium] S. Damasi Papæ et Confessoris [Rank] ;;Semiduplex;;2.2;;vide C4b (sed rubrica 196) ;;Duplex;;3;;vide C4b (sed rubrica innovata) ;;Semiduplex;;2.5;;vide C4b (sed rubrica monastica nisi rubrica 1617) ;;Simplex;;1.1;;vide C4b [Rule] vide C4b; 9 lectiones; Doxology=Nat Omit Preces [Rule] (rubrica 1570) vide C4; 9 lectiones; [Name] Dámaso (sed communi Summorum Pontificum) Dámasum [Oratio] (nisi communi Summorum Pontificum) Exáudi, Dómine, preces nostras: et interveniénte beáto Dámaso Confessóre tuo atque Pontífice, indulgéntiam nobis tríbue placátus et pacem. $Per Dominum [Lectio4] Dámasus Hispánus, vir egrégius et erudítus in Scriptúris, indícto primo Constantinopolitáno concílio nefáriam Eunómii et Macedónii hæresim exstínxit. Idem Ariminénsem convéntum a Libério jam ante rejéctum, íterum condemnávit: in quo, ut scribit sanctus Hierónymus, Valéntis potíssimum et Ursácii fráudibus damnátio Nicænæ fídei conclamáta fuit: et ingemíscens orbis terrárum, se Ariánum esse mirátus est. [Lectio5] Basílicas duas ædificávit, álteram sancti Lauréntii nómine ad theátrum Pompéji, quam máximis munéribus auxit, eíque domos et prædia attríbuit: álteram via Ardeatína ad Catacúmbas. Platóniam étiam, ubi córpora sanctórum Petri et Pauli aliquámdiu jacuérunt, dedicávit, et exornávit elegántibus vérsibus. Idémque prosa et versu scripsit de virginitáte, múltaque ália metro édidit. [Lectio6] Pœnam taliónis constítuit iis, qui álterum falsi críminis accusássent. Státuit, ut, quod plúribus jam locis erat in usu, Psalmi per omnes ecclésias die noctúque ab altérnis caneréntur; et in fine cujúsque Psalmi dicerétur: Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Ejus jussu sanctus Hierónymus novum testaméntum Græcæ fídei réddidit. Cum Ecclésiam rexísset annos decem et septem, menses duos, dies vigínti sex, et habuísset ordinatiónes quinque mense Decémbri, quibus creávit presbyteros trigínta unum, diáconos úndecim, epíscopos per divérsa loca sexagínta duos; virtúte, doctrína, ac prudéntia clarus, prope octogenárius, Theodósio senióre imperánte, obdormívit in Dómino: et via Ardeatína una cum matre et soróre sepúltus est in basílica, quam ipse ædificáverat. Illíus relíquiæ póstea translátæ sunt in ecclésiam sancti Lauréntii, ab ejus nómine in Dámaso vocátam. [Lectio94] Dámasus Hispánus, vir egrégius et erudítus in Scriptúris sacris, indícto primo Constantinopolitáno concílio, nefáriam Eunómii et Macedónii hǽresim exstínxit. Ariminénsem convéntum, a Libério jam ante rejéctum, íterum condemnávit; in quo, ut scribit sanctus Hierónymus, Valéntis potíssimum et Ursácii fráudibus, damnátio Nicǽnæ fídei conclamáta est. Basílicas duas ædificávit: álteram sancti Lauréntii nómine ad theátrum Pompéji, álteram via Ardeatína ad Catacúmbas. Státuit, ut, quod plúribus jam locis erat in usu, Psalmi per omnes ecclésias diu noctúque ab altérnis caneréntur, et in fine cujúsque Psalmi dicerétur: Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Ejus jussu sanctus Hierónymus novum testaméntum Græcæ fídei réddidit. Multa étiam sanctórum Mártyrum córpora invénit, eorúmque memórias vérsibus exornávit. Virtúte, doctrína et prudéntia clarus, prope octogenárius, Theodósio senióre imperánte, obdormívit in Dómino.