[Rank] De III die infra Octavam Conceptionis Immaculatæ Beatæ Mariæ Virginis;;Semiduplex;;2.19;;vide Sancti/12-08 [Rule] vide Sancti/12-08; 9 lectiones; Doxology=Nat (rubrica cisterciensis) Psalmi Feria (rubrica 1888 et feria 3)No prima vespera [Ant Vespera] (rubrica cisterciensis) @Sancti/12-08::s/;;.*//g [Lectio4] Ex Bulla dogmatica Pii Papæ IX _ Ipsissima verba, quibus divinæ Scripturæ de increata Sapientia loquuntur, ejusque sempiternas origines repræsentant, consuevit (Ecclesia) tum in ecclesiasticis officiis, tum in sacrosancta liturgia adhibere et ad illius Virginis primordia transferre, quæ uno eodemque decreto cum divinæ Sapientiæ incarnatione fuerant præstituta. Quamvis autem hæc omnia penes fideles ubique prope recepta ostendant, quo studio ejusmodi de Immaculata Virginis Conceptione doctrinam ipsa quoque Romana Ecclesia omnium ecclesiarum mater et magistra fuerit prosecuta, tamen illustria hujus Ecclesiæ facta digna plane sunt, quæ nominatim recenseantur cum tanta sit ejusdem Ecclesiæ dignitas atque auctoritas, quanta illi omnino debetur, quæ est catholicæ veritatis et unitatis centrum, in qua solum inviolabiliter fuit custodita religio, et ex qua traducem fidei reliquæ omnes ecclesiæ mutuentur oportet. [Lectio5] Itaque eadem Romana Ecclesia nihil potius habuit, quam eloquentissimis quibusque modis Immaculatam Virginis Conceptionem, ejusque cultum et doctrinam asserere, tueri, promovere et vindicare. Enim vero prædecessores nostri vehementer gloriati sunt apostolica sua auctoritate festum Conceptionis in Romana Ecclesia instituere, ac proprio Officio, propriaque Missa, quibus prærogativa immunitatis ab hereditaria labe manifestissime asserebatur, augere, honestare et cultum jam institutum omni ope promovere, amplificare, sive erogatis indulgentiis, sive facultate tributa civitatibus, provinciis regnisque, ut Deiparam sub titulo Immaculatæ Conceptionis patronam sibi deligerent, sive comprobatis sodalitatibus congregationibus, religiosisque familiis ad Immaculatæ Conceptionis honorem institutis, sive laudibus eorum pietati delatis, qui monasteria, xenodochia, altaria, templa sub Immaculati Conceptus titulo erexerint, aut sacramenti religione interposita Immaculatam Deiparæ Conceptionem strenue propugnare spoponderint. [Lectio6] Insuper summopere lætati sunt decernere Conceptionis festum ab omni ecclesia esse habendum eodem censu ac numero quo festum Nativitatis, idemque Conceptionis festum cum octava ab universa Ecclesia celebrandum, et ab omnibus inter ea quæ præcepta sunt, sancte colendum, ac pontificiam capellam in patriarchali nostra Liberiana basilica die Virginis Conceptionis sacro quotannis esse peragendam. Atque exoptantes in fidelium animis quotidie magis fovere hanc de Immaculata Deiparæ Conceptione doctrinam, eorumque pietatem excitare ad ipsam Virginem sine labe originali conceptam colendam et venerandam, gavisi sunt quam libentissime facultatem tribuere, ut in Lauretanis Litaniis, et in ipsa Missæ Præfatione Immaculatus ejusdem Virginis proclamaretur Conceptus, atque adeo lex credendi ipsa supplicandi lege statueretur. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 1:26-28 In illo témpore: Missus est Angelus Gábriel a Deo in civitátem Galilææ, cui nomen Názareth, ad Vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Vírginis María. Et réliqua. _ Homilía sancti Bernárdi Abbátis !Ex Homilía 2 super Missus Lætáre, pater Adam, sed magis tu, o Heva mater, exsúlta, qui sicut ómnium paréntes, ita ómnium fuístis peremptóres; et quod infelícius est, prius peremptóres quam paréntes. Ambo, inquam, consolámini super fília, et tali fília, sed illa ámplius de qua malum ortum est prius, cujus oppróbrium in omnes pertransívit mulíeres. Instat namque tempus, quo jam tollátur oppróbrium, nec hábeat vir quid causétur advérsus féminam: qui útique, dum se imprudénter excusáre conarétur, crudéliter illam accusáre non cunctátus est, dicens: Múlier quam dedísti mihi, dedit mihi de ligno, et comédi. Proptérea curre Heva ad Maríam; curre mater ad fíliam; fília pro matre respóndeat: ipsa matris oppróbrium áuferat; ipsa patri pro matre satisfáciat: quia ecce si vir cécidit per féminam, jam non erígitur nisi per féminam. [Lectio8] Quid dicébas, o Adam? Múlier quam dedísti mihi, dedit mihi de ligno, et comédi. Verba malítiæ sunt hæc quibus magis áugeas quam déleas culpam. Verúmtamen Sapiéntia vicit malítiam, cum occasiónem véniæ, quam a te Deus interrogándo elícere tentávit, sed non pótuit, in thesáuro indeficiéntis suæ pietátis invénit. Rédditur nempe fémina pro fémina, prudens pro fátua, húmilis pro supérba, quæ pro ligno mortis gustum tibi pórrigat vitæ, et pro venenóso cibo illo amaritúdinis, dulcédinem páriat fructus ætérni. Muta ergo iníquæ excusatiónis verbum in vocem gratiárum actiónis, et dic: Dómine, múlier, quam dedísti mihi, dedit mihi de ligno vitæ, et comédi; et dulce factum est super mel ori meo, quia in ipso vivificásti me. Ecce enim ad hoc missus est Angelus ad Vírginem. O admirándam et omni honóre digníssimam Vírginem; o féminam singuláriter venerándam, super omnes féminas admirábilem, paréntum reparatrícem, posterórum vivificatrícem. [Lectio9] Quam tibi áliam prædixísse Deus vidétur, quando ad serpéntem ait: Inimicítias ponam inter te et mulíerem? Et si adhuc dúbitas, quod de María díxerit, audi quod séquitur: Ipsa cónteret caput tuum. Cui hæc serváta victória est, nisi Maríæ? Ipsa procul dúbio caput contrívit venenátum, quæ omnimódam malígni suggestiónem tam de carnis illécebra, quam de mentis supérbia dedúxit ad níhilum. Quam vero áliam Sálomon requirébat, cum dicébat: Mulíerem fortem quis invéniet? Nóverat quippe vir sápiens hujus sexus infirmitátem, frágile corpus, lúbricam mentem. Quia tamen et Deum légerat promisísse, et ita vidébat congrúere, ut qui vícerat per féminam, vincerétur per ipsam, veheménter admírans ajébat: Mulíerem fortem quis invéniet? Quod est dícere: si ita de manu féminæ pendet et nostra ómnium salus, et innocéntiæ restitútio, et de hoste victória: fortis omníno necésse est ut provideátur, quæ ad tantum opus possit esse idónea. &teDeum