[Rank] De II die infra Octavam Concept. Immac. Beatæ Mariæ Virginis;;Semiduplex;;2.19;;vide Sancti/12-08 [Rule] vide Sancti/12-08; 9 lectiones; Doxology=Nat No prima Vespera (rubrica cisterciensis) Psalmi Feria [Ant Vespera] (rubrica cisterciensis) @Sancti/12-08::s/;;.*//g [Lectio4] Ex Bulla dogmatica Pii Papæ IX _ Ineffabilis Deus, cujus viæ misericordia et veritas, cujus voluntas omnipotentia, et cujus sapientia attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter, cum ab omni æternitate præviderit luctuosissimam totius humani generis ruinam ex Adami transgressione derivandam, atque in mysterio a sæculis abscondito primum suæ bonitatis opus decreverit per Verbi incarnationem sacramento occultiore complere, ut contra misericors suum propositum homo diabolicæ iniquitatis versutia actus in culpam non periret, et quod in primo Adamo casurum erat, in secundo felicius erigeretur, ab initio et ante sæcula unigenito Filio suo Matrem, ex qua caro factus in beata temporum plenitudine nasceretur, elegit atque ordinavit, tantoque præ creaturis universis est prosecutus amóre, ut in illa una sibi propensissima voluntate complacuerit. [Lectio5] Quapropter illam longe ante omnes angelicos spiritus, cunctosque Sanctos cælestium omnium charismatum copia de thesauro divinitatis deprompta ita mirifice cumulavit, ut ipsa ab omni prorsus peccati labe semper libera, ac tota pulchra et perfecta eam innocentiæ et sanctitatis plenitudinem præ se ferret, qua major sub Deo nullatenus intelligitur et quam præter Deum nemo assequi cogitando potest. Et quidem decebat omnino, ut perfectissimæ sanctitatis splendoribus semper ornata fulgeret, ac vel ab ipsa originalis culpæ labe plane immunis amplissimum de antiquo serpente triumphum referret tam venerabilis mater, cui Deus Pater unicum Filium suum, quem de corde suo æqualem sibi genitum, tamquam seipsum diligit, ita dare disposuit, ut naturaliter esset unus idemque communis Dei Patris et Virginis Filius. [Lectio6] Quam originalem augustæ Virginis innocentiam cum admirabili ejusdem sanctitate præcelsaque Dei Matris dignitate omnino cohærentem catholica Ecclesia, quæ sancto semper edocta Spiritu columna est ac firmamentum veritatis, tamquam doctrinam possidens divinitus acceptam, et cælestis revelationis deposito comprehensam multiplici continenter ratione, splendidisque factis magis in dies explicare, proponere ac fovere numquam destitit Hanc enim doctrinam ab antiquissimis temporibus vigentem, ac fidelium animis penitus insitam, et sacrorum Antistitum curis studiisque per catholicum orbem mirifice propagatam, ipsa Ecclesia luculentissime significavit, cum ejusdem Virginis Conceptionem publico fidelium cultui ac venerationi proponere non dubitavit. Quo illustri quidem facto ipsius Virginis Conceptionem veluti singularem, miram et a reliquorum hominum primordiis longissime secretam, et omnino sanctam colendam exhibuit, cum Ecclesia nonnisi de Sanctis dies festos concelebret. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 1:26-28 In illo témpore: Missus est Angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth, ad Virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Virginis Maria. Et réliqua. _ Homilía sancti Sophrónii Epíscopi !Homilia in Deiparæ Annunt. Quid missus beatus ille Angelus ad Virginem integerrimam dicit? Aut quomodo faustissimum hoc nuntium ipsi defert? Ave gratia plena, Dominus tecum. A gaudio incipit eam alloqui ille gaudii nuntius. Noverat enim et plane sciebat, nuntium illud suum universis hominibus atque omnibus pariter creaturis gaudium parare, et quoslibet a quibuscumque dolores expellere; noverat, ex divina hujus mysterii cognitione mundum lumine collustrari; noverat, erroris disjici caliginem; noverat, retundi mortis aculeum; noverat, vim corruptionis infringi; noverat, inferno victoriam auferri; noverat, salutem perdito affulgere homini, qui horum malorum jugo jamdiu premebatur, ex quo scilicet a paradisi deliciis expulsus, et a beato illo domicilio ejectus fuerat. Propterea legationis suæ exordium a gaudio ducit; propterea sermonibus suis gaudii voces præmittit; propterea faustis hisce nuntiis gaudium antecedit, utpote quæ omnibus credentibus gaudio futura erant. [Lectio8] Et sane par omnino erat, ut divina gaudii denuntiatio a sermonibus verbisque gaudium elicientibus sumeret initium. Propterea enim et Angelus gaudium ante omnia renuntiat, quia faustæ legationis suæ non ignorat exitum, ac probe novit colloquium quod habebatur, in totius mundi gaudium manifeste esse cessurum. Et profecto quodnam gaudium, aut quænam reperiri potest jucunditas, quam non longe excedat alloquium ad Virginem illam beatam ac gaudii parentem habitum? Gaude, o supercælestis gaudii genitrix. Gaude, o sublimissimi gaudii nutrix. Gaude, o salutaris gaudii sedes princeps. Gaude o immortalis gaudii auctrix. Gaude o ineffabilis gaudii mysticum diversorium. Gaude, o indeficientis gaudii fons beatissime. Gaude, o gaudii æterni deiferum cimelium. Gaude, o vivificantis gaudii arbor virentissima. Gaude o innupta Dei Mater. Gaude, o Virgo post partum integerrima. Gaude, o spectaculum præ mirabilibus omnibus summe admirandum. [Lectio9] Quisnam tuum eloqui splendorem poterit? Quisnam portentum, quod ipsa es, enarrare verbis audeat? Quisnam magnificentiam tuam effari se posse confidet? Tu hominum exornasti naturam; tu Angelorum ordines superasti; tu fulgores Archangelorum obtenebrasti; tu sublimes Thronorum sedes infra te ostendisti; tu altitudinem Dominationum depressisti; tu Principatuum ducatibus præcucurristi; tu enervasti fortitudinem Potestatum; tu ipsis Virtutibus potentior virtus prodiisti; tu Cherubim oculatissimum visum terrestribus oculis vicisti; tu Seraphim sex alas habentium volatus animæ pennis divinitus agitatis transvolasti tu denique omnem creaturam longe transgressa es; quippe quæ præ omni creatura enituisti puritate; et omnium creaturarum Conditorem in te excepisti; ipsumque et sinu tuo gestasti, et genuisti; et sola ex omnibus creaturis Dei Mater effecta es. &teDeum