[Officium] S. Bibianæ Virginis et Martyris [Rank] ;;Semiduplex;;2.2;;vide C6-1 (sed rubrica 1570 aut rubrica monastica) ;;Simplex;;1.1;;vide C6-1 (sed rubrica cisterciensis) ;;Simplex;;1;;vide C6-1 [Rule] vide C6-1; 9 lectiones in 3 Nocturno Lectiones ex Commune in 2 loco; [Name] Bibiána Secreta=Bibiánæ Postcommunio=Bibiána [Oratio] Deus, ómnium largítor bonórum, qui in fámula tua Bibiána cum virginitátis flore martýrii palmam conjunxísti: mentes nostras ejus intercessióne tibi caritáte conjúnge; ut, amótis perículis, prǽmia consequámur ætérna. $Per Dominum [Lectio4] Bibiana virgo Romana, nobili genere nata, christiana fide nobilior fuit. Ejus enim pater Flavianus sub Juliano Apostata impiissimo tyranno expræfectus, servilibusque notis compunctus, ad aquas Taurinas deportatus, martyr occubuit. Mater Dafrosa, et filiæ primum conclusæ domi, ut inedia conficerentur; mox relegata mater extra Urbem capite plexa est. Mortuis autem piis parentibus, Bibiana cum sorore sua Demetria bonis omnibus exspoliatur; Apronianus Urbis prætor, pecuniis inhians, sorores persequitur; quas humana prorsus ope destitutas, Deo mirabiliter, qui dat escam esurientibus, enutriente, cum vivaciores vegetioresque conspexisset, vehementer est admiratus. [Lectio5] Suadet nihilominus Apronianus, ut venerentur deos Gentium, amissas ideo opes, imperatoris gratiam, præclarissimas nuptias consecuturæ. Si secus fecerint, minatur carceres, virgas, secures. At illæ neque blanditiis, neque minis a recta fide declinantes, paratæ potius mori, quam fœdari moribus ethnicorum, prætoris impietatem constantissime detestantur. Quare Demetria ob oculos Bibianæ repente corruens, obiit in Domino: Bibiana Rufinæ mulieri vaferrimæ seducenda traditur, quæ ab incunabulis edocta, christianas leges, et illibatum servare virginitatis florem, se ipsa fortior feminæ superavit insidias, et prætoris astus delusit. [Lectio6] Nihil autem proficiente Rufina, quæ, præter dolosa verba, illam quotidie verberibus affligebat, ut de sancto proposito dimoveret, spe sua frustratus prætor, accensus ira, quod in Bibiana perdidisset operam, a lictoribus eam denudari, vinctisque manibus columnæ alligari, eamque plumbatis cædi jubet, donec efflaret animam. Cujus sacrum corpus objectum canibus biduo jacuit in foro Tauri, illæsum tamen, et divinitus servatum; quod deínde Joannes presbyter sepelivit noctu juxta sepulcrum sororis et matris ad palatium Licinianum, ubi usque in præsens exstat ecclesia Deo, sanctæ Bibianæ nomine, dicata, quam Urbanus octavus instauravit, sanctarum Bibianæ, Demetriæ, et Dafrosæ corporibus in ea repertis, et sub ara maxima collocatis. [Lectio94] Bibiána virgo Romána, nóbili génere nata, christiána fide nobílior fuit. Ejus enim paréntes, Flaviánus et Dafrósa, sub Juliáno Apóstata martýrium subiérunt. Tum Bibiána ejúsque soror Demétria, bonis ómnibus exspoliátæ et ab Aproniáno, Urbis prætóre, blandítiis et minis tentátæ, ut a recta fide declinárent, prætóris impietátem constantíssime detestátæ sunt. Quo in agóne Demétria, ob óculos Bibiánæ repénte córruens, óbiit in Dómino. Bibiána autem Rufínæ mulíeri vaférrimæ seducénda tráditur; sed, ejus superátis insídiis, prætóris astus delúsit. Quare hujus jussu plumbátis cæsa est, donec ánimam efflávit. Ejus sacrum corpus, bíduo cánibus objéctum, illǽsum tamen divínitus servátum, Joánnes présbyter sepelívit noctu juxta sepúlcrum soróris et matris ad palátium Liciniánum, ubi nunc exstat ecclésia Deo, sanctæ Bibiánæ nómine, dicáta. &teDeum