[Officium] S. Elisabeth Viduæ [Rank] ;;Duplex;;3;;vide C7a (sed rubrica cisterciensis) ;;Commemoratio;;1;;vide C7a [Rule] vide C7a; 9 lectiones [Oratio] Tuórum corda fidélium, Deus miserátor, illústra: et, beátæ Elísabeth précibus gloriósis; fac nos próspera mundi despícere, et cælésti semper consolatióne gaudére. $Per Dominum [Invit] @Commune/C7::s/N\./Elísabeth./ [Lectio4] Elisabeth, Andréæ regis Hungariæ fília, ab infántia Deum timere cœpit; et, crescens ætate, crevit étiam pietáte. Ludovíco Lantgrávio Hássiæ et Thuríngiæ in cónjugem copulata, non minori cura quæ Dei quam quæ viri sui erant, exsequebátur. Surgens enim noctúrno témpore, oratióni diu incumbebat; ac, variis misericórdiæ officiis dédita, viduis, pupíllis, ægrotis, egéntibus sedulo inserviébat, gravique fame urgente, domus suæ fruménta liberáliter erogábat. Leprosos hospítio suscípiens, manus eórum et pedes osculabátur. Curandis autem et aléndis paupéribus insigne xenodochíum construxit. [Lectio5] Defuncto cónjuge, ut Deo liberius serviret, depositis ómnibus sæcularis glóriæ induméntis, vili túnica induta est, atque, ordinem Pœniténtium sancti Francisci ingressa, patiéntiæ et humilitátis virtúte maxime enituit. Nam, bonis ómnibus exuta, a propriis ædibus ejecta, ab ómnibus derelicta, contumelias, irrisiónes, obtrectatiónes invicto animo tolerávit, adeo ut summopere gaudéret se talia pro Deo pati. Ad ínfima quæque ministeria erga páuperes et ægrotos se abjíciens, eis necessaria procurabat, solis oléribus et legumínibus pro suo victu contenta. [Lectio6] Cum vero in his aliisque plurimis sanctis opéribus vitam religiosíssime transegísset, finis tandem suæ peregrinatiónis advenit, quem domesticis suis ante prædixit. Cumque, defixis in cælum óculis, divinæ contemplatióni vacaret, a Deo mirabíliter recreáta et sacramentis refecta, obdormívit in Dómino. Statimque plurima ad ejus tumulum miracula patráta sunt. Quibus auditis et rite probátis, Gregórius nonus Sanctórum número eam adscripsit. [Lectio94] Elísabeth, Andréæ regis Hungáriæ fília, ab infántia timére Deum cœpit: et, crescens ætáte, crevit étiam pietáte. Ludovíco Lantgrávio Hássiæ et Thuríngiæ in cónjugem copuláta, non minóri cura, quæ Dei quam quæ viri sui erant, exsequebátur. Oratióni assídue incúmbens et misericórdiæ opéribus dédita, víduis, pupíllis, ægrótis, egéntibus sédulo inserviébat, in quorum étiam levámen insígne xenodochíum constrúxit. Defúncto cónjuge, ut Deo libérius servíret, vili túnica indúta est, atque, órdinem Pœniténtium sancti Francísci ingréssa, patiéntiæ et humilitátis virtúte máxime enítuit. Nam bonis ómnibus exúta, a própriis dómibus ejécta, ab ómnibus derelícta, contumélias, irrisiónes, obtrectatiónes invícto ánimo tolerávit, ádeo ut summópere gaudéret se tália pro Deo pati. Cum tandem in sanctis opéribus vitam religiosíssime transegísset, obdormívit in Dómino. Eam, miráculis claram, Gregórius nonus in Sanctórum númerum rétulit. &teDeum