[Rank] In Dedicatione Basilicarum Ss. Apostolorum Petri et Pauli;;Duplex;;3;;ex C8 [Rule] ex C8; 9 lectiones [Lectio1] De libro Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli. !Apo 21:18-20 18 Et erat structúra muri ejus ex lápide jáspide; ipsa vero cívitas aurum mundum símile vitro mundo. 19 Et fundaménta muri civitátis omni lápide pretióso ornáta. Fundaméntum primum jaspis, secúndum sapphírus, tértium chalcedónius, quartum smarágdus, 20 quintum sárdonyx, sextum sárdius, séptimum chrysólithus, octávum berýllus, nonum topázius, décimum chrysóprasus, undécimum hyacínthus, duodécimum amethýstus. [Lectio2] !Apo 21:21-23 21 Et duódecim portæ duódecim margarítæ sunt, per síngulas: et síngulæ portæ erant ex síngulis margarítis: et platéa civitátis aurum mundum, tamquam vitrum perlúcidum. 22 Et templum non vidi in ea; Dóminus enim Deus omnípotens templum illíus est, et Agnus. 23 Et cívitas non eget sole neque luna, ut lúceant in ea; nam cláritas Dei illuminávit eam, et lucérna ejus est Agnus. [Lectio3] !Apo 21:24-27 24 Et ambulábunt gentes in lúmine ejus: et reges terræ áfferent glóriam suam et honórem in illam. 25 Et portæ ejus non claudéntur per diem: nox enim non erit illic. 26 Et áfferent glóriam et honórem géntium in illam. 27 Non intrábit in eam áliquod coinquinátum, aut abominatiónem fáciens et mendácium, nisi qui scripti sunt in libro vitæ Agni. [Lectio4] Ex locis sacris quæ olim apud Christiános veneratiónem habuérunt, illa celebérrima et frequentíssima fuérunt, in quibus cóndita Sanctórum córpora, vel áliquod Mártyrum vestígium aut monuméntum esset. In quorum número sanctórum sanctórum locórum, in primis semper fuit insígnis ea Vaticáni pars, quam sancti Petri Confessiónem appellábant. Nam eo Christiáni ex ómnibus orbis terræ pártibus, tamquam ad fídei petram et Ecclésiæ fundaméntum conveniéntes, locum, Príncipis Apostolórum sepúlcro consecrátum, summa religióne ac pietáte venerabántur. [Lectio5] Illuc Constantínus Magnus imperátor octávo die post suscéptum baptísmum venit, depositóque diadémate, et humi jacens, vim lacrimárum profúdit. Mox, sumpto ligóne ac bidénte, terram éruit; indéque duódecim terræ cóphinis, honóris causa duódecim Apostolórum, ablátis, ac loco basílicæ Príncipis Apostolórum designáto, ecclésiam ædificávit. Quam sanctus Silvéster Papa décimo quarto Kaléndas Decémbris, eo modo quo Lateranénsem ecclésiam quinto Idus Novémbris consecráverat, dedicávit, et in ea altáre lapídeum, chrísmate delibútum, eréxit; atque ex eo témpore sancívit ne deínceps altária nisi ex lápide fíerent. [Lectio6] Basílicam item Pauli apóstoli via Ostiénsi ab eódem Constantíno Imp. magnificentíssime ædificátam dedicávit: quas basílicas Imperátor, multis prǽdiis attribútis locupletávit, ac munéribus amplíssimis exornávit. Cujus Imperatóris tantus fuit ardor religiónis, ut delétis idolórum templis multis ubíque terrárum extrúxerit ecclésias, et præcípue Romæ, in quibus fuérunt basílica sanctæ Crucis ad Hierúsalem in agro Sessoriáno, sancti Lauréntii extra muros in agro Veráno, sanctórum Petri et Marcéllini in via Lavicána, áliquæ permúltæ. [Lectio94] Ex locis sacris, quæ ab inítio apud Christiános veneratiónem habuérunt, insígnis semper hábita est Conféssio sancti Petri in Vaticánis, Príncipis Apostolórum sepúlcro consecráta. Illuc Constantínus Magnus perrexísse tráditur, et sumpto ligóne ac bidénte terram eruísse, ac locum designásse basílicæ, quam suis súmptibus ipse ædificávit. Eam sanctus Silvéster Papa décimo quarto caléndas decémbris dedicávit, et ex eo témpore præscrípsit, ne deínceps altária nisi ex lápide fíerent. Quam, vetustáte jamprídem collabéntem, ac multórum Pontíficum pietáte magnificéntius a fundaméntis eréctam, Urbánus octávus eádem die, anno millésimo sexcentésimo vigésimo sexto, solémniter dedicávit. Itémque basílicam sancti Pauli Apóstoli, in via Ostiénsi ab eódem Constantíno imperatóre sumptuosíssime exstrúctam, et a sancto Silvéstro Papa item consecrátam, ac, diro incéndio consúmptam, indeféssa quátuor Pontíficum cura splendídius quam ántea eréctam; Pius nonus, auspicatíssimam nactus occasiónem definitiónis dógmatis de immaculáta beátæ Vírginis Maríæ Conceptióne, solémni antístitum coróna circúmdatus, consecrávit. &teDeum [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam. !Luc 19:1-10 In illo témpore: Ingréssus Jesus perambulábat Jéricho. Et ecce vir nómine Zachǽus: et hic princeps erat publicanórum, et ipse dives. Et réliqua. _ Homilía sancti Gregórii Papæ. !Lib. 27. Moralium, cap. 27. post medium. Si veráciter sapiéntes esse, atque ipsam sapiéntiam contemplári appétimus, stultos nos humíliter cognoscámus. Relinquámus nóxiam sapiéntiam, discámus laudábilem fatuitátem. Hinc quippe scriptum est: Stulta mundi elégit Deus, ut confúndat sapiéntes. Hinc rursum dícitur: Si quis vidétur inter vos sápiens esse in hoc sǽculo, stultus fiat, ut sit sápiens. Hinc evangélicæ históriæ verba testántur: quia Zachǽus cum vidére præ turba nihil posset, sycómori árborem ascéndit, ut transeúntem Dóminum cérneret. Sycómorus quippe ficus fátua dícitur. [Lectio8] Pusíllus ítaque Zachǽus sycómorum súbiit, et Dóminum vidit: quia qui mundi stultítiam humíliter éligunt, ipsi Dei sapiéntiam subtíliter contemplántur. Pusillitátem namque nostram ad vidéndum Dóminum turba prǽpedit: quia infirmitátem humánæ mentis, ne lucem veritátis inténdat, curárum sæculárium tumúltus premit. Sed prudénter sycómorum ascéndimus, si próvide eam quæ divínitus præcípitur, stultítiam mente tenémus. Quid enim in hoc mundo stúltius quam amíssa non quǽrere, posséssa rapiéntibus relaxáre, nullam pro accéptis injúriis injúriam réddere, immo adjúnctis áliis patiéntiam præbére? [Lectio9] Quasi enim sycómorum nos ascéndere Dóminus prǽcipit, cum dicit: Qui aufert quæ tua sunt, ne répetas. Et rursum: Si quis te percússerit in déxteram maxíllam, præbe illi et álteram. Per sycómorum Dóminus tránsiens cérnitur: quia per hanc sapiéntem stultítiam, etsi necdum, ut est, sólide, jam tamen per contemplatiónis lumen Dei sapiéntia quasi in tránsitu vidétur, quam vidére néqueunt qui sibi sapiéntes esse vidéntur: quia ad conspiciéndum Dóminum, in eláta cogitatiónum suárum turba deprehénsi, adhuc sycómori árborem non invenérunt. &teDeum