[Officium] S. Gregorii Thaumaturgi Episcopi et Confessoris [Rank] ;;Semiduplex;;2.2;;vide C4 (sed rubrica 1570 aut rubrica cisterciensis) ;;Simplex;;1.1;;vide C4 (sed rubrica 196) ;;Duplex;;3;;vide C4 [Rule] vide C4; 9 lectiones [Name] Gregórii [Lectio4] Gregórius, Neocæsaréæ Ponti epíscopus, sanctitáte doctrinaque illustris, signis vero ac miraculis multo illustrior, quorum multitúdine atque præstántia Thaumatúrgus appellátus est, et sancti Basilíi testimonio cum Moyse, Prophetis et Apóstolis comparátus; montem, qui ecclésiæ ædificatiónem impediebat, oratióne álio tránstulit. Item palúdem, inter fratres causam discordiárum, exsiccávit. Lycum fluvium, perniciose agros inundántem, defixo ad ripam quo sustentabátur baculo, qui statim virentem crevit in árborem, coércuit, ut póstea ultra eum terminum non efflúxerit. [Lectio5] Sæpíssime dæmones ex idolórum simulacris atque ex hóminum corpóribus ejécit, múltaque alia mirabíliter effécit, quibus innumerábiles hómines traxit ad Jesu Christi fidem, cum étiam prophetico spíritu futura prædiceret. Qui, migratúrus e vita, cum quæsísset quot in civitáte Neocæsariénsi réliqui essent infidéles, responsumque esset tantum esse septemdecim; Deo grátias agens, Tótidem, inquit, erant fidéles, cum cœpi episcopátum. Plura scripsit, quibus etiam, non solum miraculis, Dei Ecclésiam illustrávit. [Lectio6] Sermo sancti Máximi Epíscopi !Ex Homilía 59, quæ est 2 de S. Eusebio Beáti Patris Gregórii merita jam in tuto posita secúri magnificémus; qui, gubernaculum fidei viríliter tenens, ánchoram spei tranquilla jam in statióne compósuit, et plenam cæléstibus divítiis et ætérnis mercibus navem optato in littore collocávit. Qui, contra omnes adversarios, scutum timoris Dei tamdiu, donec ad victoriam perveníret. Quid enim fuit totus vitæ illíus cursus, nisi uníus cum vígili hoste conflictus? [Lectio94] Gregórius, Neocæsaréæ Ponti epíscopus, sanctitáte doctrináque illústris, signis vero ac miráculis multo illústrior, quorum multitúdine atque præstántia Thaumatúrgus appellátus est, et sancti Basilíi testimónio cum Móyse, Prophétis et Apóstolis comparátus; montem, qui ecclésiæ ædificatiónem impediébat, oratióne álio tránstulit. Item palúdem, inter fratres causam discordiárum, exsiccávit. Lycum flúvium, pernicióse agros inundántem, defíxo ad ripam quo sustentabátur báculo, qui statim viréntem crevit in árborem, coércuit, ut póstea ultra eum términum non efflúxerit. Sæpíssime dǽmones ex idolórum simulácris atque ex hóminum corpóribus ejécit, múltaque ália mirabíliter effécit, quibus innumerábiles hómines traxit ad Jesu Christi fidem, cum étiam prophético spíritu futúra prædíceret. Qui, migratúrus e vita, cum quæsísset quot in civitáte Neocæsariénsi réliqui essent infidéles, responsúmque esset tantum esse septémdecim; Deo grátias agens, Tótidem, inquit, erant fidéles, cum cœpi episcopátum. Plura scripsit, quibus étiam, non solum miráculis, Dei Ecclésiam illustrávit. &teDeum [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum !Marc 11:22-24 In illo témpore: Respóndens Jesus discípulis suis ait illis: Habéte fidem Dei. Amen dico vobis quia quicúmque díxerit huic monti: Tóllere et míttere in mare, et non hæsitáverit in corde suo, sed credíderit quia quodcúmque díxerit fiat, fiet ei. Et réliqua. _ Homilía sancti Bedæ Venerábilis Presbýteri !Liber 3 Comment. in Marc. cap. 11 Solent Gentiles qui contra Ecclésiam maledicta scripsére, improperare nostris quod non habúerint plenam fidem Dei, quia numquam montes transferre potúerint. Quibus respondéndum est non scripta esse, quæ in Ecclésia sunt gesta, sicut étiam de factis ipsíus Christi et Dómini nostri Scriptúra testátur. Unde et hoc quoque fíeri potuísset, ut mons ablátus de terra mitterétur in mare, si necessitas id fíeri poposcísset. Quómodo légimus factum precibus beáti Patris Gregórii, Neocæsaréæ Ponti antístitis, viri meritis et virtútibus exímii, ut mons in terra tantum loco cederet quantum íncolæ civitátis opus habebant. [Lectio8] Cum enim, volens ædificáre ecclésiam in loco apto, vidéret eum angustiórem esse quam res exigébat, eo quod ex una parte, rupe maris, ex alia, monte próximo coarctarétur; venit nocte ad locum, et, genibus flexis, admonuit Dóminum promissiónis suæ, ut montem longius juxta fidem petentis ágeret. Et, mane facto, reversus invénit montem tantum spatii reliquisse structóribus ecclésiæ quantum opus habuerant. Poterat ergo hic, poterat alius quis ejusdem meriti vir, si opportunitas exegísset, impetrare a Dómino, mérito fidei, ut étiam mons tollerétur et mitterétur in mare. [Lectio9] Verum, quia montis nómine nonnumquam diabolus significátur, videlicet propter supérbiam, qua se contra Deum erigit, et esse vult símilis Altíssimo; mons ad præcéptum eórum qui fortes fide sunt, tollitur de terra et in mare projícitur, cum, prædicántibus verbum doctóribus sanctis, immundus spíritus ab eórum corde repéllitur qui ad vitam sunt præordináti, et in turbulentis amarisque infidelium méntibus vesaniam suæ tyrannidis exercére permittitur. &teDeum