[Officium] Ss. Tryphonis, Respicii, et Nymphæ Virg., Martyrum [Rank] ;;Simplex;;1.1;;vide C3a [Rule] vide C3a; [Oratio] Fac nos, quǽsumus, Dómine, sanctórum Mártyrum tuórum Tryphónis, Respícii et Nymphæ semper festa sectári: quorum suffrágiis, protectiónis tuæ dona sentiámus. $Per Dominum [Lectio93] Tryphon, Decio imperatóre, cum Jesu Christi fidem prædicans, omnes ad ejus cultum perducere conarétur, a Decii satellítibus comprehénsus, primum equuleo torquétur et ungulis férreis excarnificátur; deínde, sublimibus pédibus candéntibus clavis confíxus, fustibus cæditur, et, admotis facibus ardéntibus, aduritur. Quæ cum ómnia fortiter ferentem vidísset Respicius tribunus, ad Christi Dómini fidem convérsus, statim se christianum esse palam proféssus est. Qui, varie cruciatus, una cum Tryphone rapitur ad Jovis simulacrum; quæ statua, Tryphone orante, cóncidit. Quare plumbátis crudelíssime contúsi, nobilíssimum martyrium consecúti sunt quarto Idus Novembris. Eodem die virgo quædam, cui nomen Nympha, cum Jesum Christum verum esse Deum clara voce testarétur, martyrii palmam ad virginitátis corónam adjunxit. &teDeum